VRSVS : Sit felix occursus, optime Leo, nam totos sex menses te non vidi. LEO : Istuc non temere precaris, Vrse ; neque
enim quibuslibet bene cessit occurrisse Leoni. VRSVS : Nae venuste, Leo, imo ne Vrso quidem. LEO : Istuc sane malo tibi
credere quam facere periculum, tametsi legimus leonem inter bestias fortissimum ad nullius occursum expauescere. Caeterum
diuinae litterae testantur esse formidabilem occursum vrsae, cui sint erepti catuli. VRSVS : Quaeso, quid loquuntur de
vrsa ? LEO : Liber Regnorum secundus sic habet : Viros fortissimos et amaro animo, veluti si vrsa raptis catulis in
sylua saeuiat. VRSVS : Quid praeterea ? LEO : Solomon paroemiographus hunc in modum loquitur : Expedit magis occurrere
vrsae raptis foetibus, quam stulto confidenti. Et apud Osee prophetam ita minitatur Deus : Occurram eis quasi vrsa
raptis catulis. VRSVS : Sit igitur impauidus leo, quum bestia bestiis occurrit. Nam si qua fides apologis, leo bestia
fassus est formidabilem hominis occursum. Nunc seculum est aureum, quo Leonis Vrso, Vrsi Leoni laetus ac faustus est occursus.
Oportune vero catulorum facta mentione mihi redigis in memoriam : ego tibi magnopere gratulor. LEO : Quo tandem nomine
? VRSVS : Quod tibi catulus domi natus est. LEO : Hoc omen auertant superi, vt mihi catulus dominetur. VRSVS : Aio domi
natum ; audis accentum acutum in priore voce, in posteriore circunflexum. LEO : At istud magis etiam abominandum. An tibi
videor canis ? VRSVS : Minime ; Leonem esse te non potes inficiari. Habent autem et leones catulos. LEO : Habent profecto
; verum habent et vrsi. VRSVS : Vera praedicas. Nam Vrsula mea parit mihi plures catulos et catulas quam velim. LEO :
Quot tandem ? VRSVS : Quot ? Examen est ; iampridem desii numerare. LEO : Quur igitur mihi gratularis, quod in te ipso
deploras ? VRSVS : Quia soles frequenter optare, vt tua leaena pareret tibi leunculum. Nunc habes optata. Nos votorum
compoti gratulamur. LEO : At hic leunculus me iain nunc sollicitum habet. VRSVS : Quid est rei ? Num puer habet male ?
LEO : Nequaquam. Sed meditor effiicere, vt vere catulus hominis videri possit. VRSVS : Num forma prodigiosa foetus est
? LEO : Nequaquam. Imo, si videas, dicas scitum infantem. At forma non facit homineni, quam habemus communem cum statuis.
Animo sumus vel homines vel bestiae. VRSVS : Vnde, quaeso, istaec incessit animo tuo cura ? LEO : Quia Galenus me docuit,
hominem a caeteris animantibus, quae vocamus αλογα, discerni non ratione sed oratione.
VRSVS : Intelligo : metuis ne tuus infans semper sit infans. LEO : Nequaquam. Videtur enim satis linguax futurus ; adeo
nunc garrit, nimirum matrem referens. VRSVS : Quid igitur metuis ? LEO : Quia video complures non humana voce loqui, sed
latrare cum canibus, hinnire cum equis, grunnire cum suibus, mugire cum bubus, gannire cum vulpibus, stridere cum cicadis,
blaterare cum camelis, barrire cum elephantis, frendere cum apris, fremere cum pardis, gemere cum vrsis, rudere cum asinis,
balare cum ouibus, strepere cum anseribus, garrire cum picis, cornicari cum cornicibus, crocitare cum coruis, crepitare
cum ciconiis, sibilare cum anseribus ; denique quoduis animal referre potius quam humano more loqui. VRSVS : Nae tu, per
anserem, voces animantium probe tenes, nec prorsus abhorrent a vero quae praedicas.
LEO : Ad haec perspicio, quantopere recta pronuntiatio commendet orationem, adeo vt interdum duobus eadem lingua pronuntiantibus,
alter veluti citharoedus quispiam modulatissime canens aures omnium habeat intentas, alter molesto latratu taedium moueat
omnibus, nec alia videatur pronuntiatio sed alia prorsus oratio, imo quiduis potius quam oratio. VRSVS : Quod dicis, saepenumero
comperi experimento. Sed tu, mi Leo, praepropere curam istam suscipis. Tuus enim infans nondum vagire desiit, et tu sollicitus
es quomodo loquatur ? LEO : Ego nullam aetatem ad discendum arbitror immaturam, praesertim in his quibus discendis statim
natura composuit et, vt ita loquar, finxit hominem. Quorum de numero cum primis sermo est. Nec enim magno negocio canum
foetus discunt adulari aut leporem cursu petere. Mox vt natae sunt, simiae incipiunt gesticulari ; protinus vt nati sunt,
aquilae pulli ad praedam gestiunt et felium catuli muribus insidiantur ; equorum filii statim ad cursum properant, vt
aues ad volatum ; non perinde successura re, si boui clitellas imponas aut bubalum ducas ad certamen equestre. Prouida
natura primum earum rerum docilitatem inserit, quae cuique animanti propriae sunt et ad vitam tuendam necessariae. Dum
enim repit puer, dum nihil humanae vocis aedit, quadrupedi videtur adsimilis, nec agnoscimus hominem. Verum vbi iam nostra
verba meditari coeperit, tum demum vt ex nobis prognatum exosculamur. Et videmus in pueris recens natis, velut in psittacis,
studium quoddam natiuum ac voluptatem etiam aemulandi reddendique quod audierint tanta docilitate, vt prius auribus agnoscant
consuetas voces, quani oculis dinoscant vultus. VRSVS : Istuc ego in meis catulis magna cum voluptate frequenter animaduerti,
risique. LEO : Praeterea nihil videmus in omnem aetatem haerere tenacius quam quod rudibus illis annis et cum lacte, quod
dici solet, nutricum imbibimus. VRSVS : Sic est profecto. LEO : Proinde si cura fingimus tibias infantum ad gressum, si
buccas, os, faciem ac reliquum corpus vincturis quasi formamus ad decorem, oculis etiam studio prospicientes, ne peti
strabiue aut alio quopiam vicio deformes euadant, quanto magis curandum est, vt lingua studio nostro formetur, quum non
aliud membrum sit volubilius et in omnia sequacius, tum ex hoc pendeat totius hominis decor ac felicitas, in summa, vt
homo sit, non belua. VRSVS : Id satis declarauit noster Erasmus, qui nuper de lingua hominis linguacissime scripsit.
LEO : Proinde iam nunc circunspecto, si quem nancisci queam bonum poetam, cui mox catulum meum, dum adhuc vda est argilla,
tradam in sinum, vt fari discat. VRSVS : Quorsum tandem opus est poeta, nisi forte compotationem instituis, ad quam si
non adhibebis nisi bonos poetas, habebis admodum rarum conuiuium ? LEO : Equidem sequor monitorem Oratium, apud quem legi
Os tenerrum pueri balbumque poeta figurat.
VRSVS : Possunt quidem et istuc boni poetae ; verum Oratius, opinor, non adeo contempsit poetas, vt eos infantulis erudiendis
vellet occupari, quod litteratorum et grammatistarum est munus. Sed quoniam poetarum scripta primum omnium aetati rudi proponebantur,
vnde ceu per lusum et lectionem et pronunciationem et electissima quaeque rerum vocabula discerent, sic a poeta dixit os
pueri figurari, quemadmodum Demosthenes diceretur me Graece docere, si quis Graece peritus mihi Demosthenem praelegeret.
LEO : Hic tecum non contendero, nam parui refert. Quanquam arbitror Philippum regem sapuisse, quum Alexandrum suum statim
vt natus est tanto Philosopho traderet in gremium. Bonum igitur grammaticum mihi quaero. VRSVS : Nec isti minus rari sunt
hodie quam boni poetae. LEO : Ridiculum, quasi grammaticorum non plena sint omnia. VRSVS : Πολλοι
βουκενται, παυροι δε
τε γης αροτηρες. LEO : Imo tam vilis est vbique
grammaticorum annona, vt tres minores liceant quam vnus cantherio. VRSVS : Rursus audies illud e Graecorum triuiis : Πολλοι
τοι ναρθηκοφοροι, παυροι
δε τε βακχοι, , nisi forte tu grammaticum esse putas, qui salutatus
Latine citra soloecismum norit resalutare, nec in numero peccans nec in casu nec in genere vocis. LEO : Hoc nunc vulgo putant
esse grammaticum. VRSVS : Atqui Quintilianus, praeter illas notissimas praeceptiones, a grammatico exiget enarrationem poetarum,
cognitionem historiarum, peritiam antiquitatis, scientiam vtriusque linguae, copiam emendati lectique sermonis. Super haec
omnia non satis est illi grammatice dicere, nisi et Latine dicat, quorum illud e praeceptionibus et analogiis petitur, hoc
ex Latine loquentium consuetudine. LEO : Eadem opera exiget a grammatico cognitionem omnium disciplinarum, quandoquidem
in poetis frequenter incidunt quae ad musices, geometrices, arithmetices, astrologiae, medicinae mysteria pertinent ; adde
his, si libet, magicen. Nam absque rerum naturalium et cosmographiae scientia quis est locus in poetis, quem recte possit
exponere grammaticus ? VRSVS : Vt ciuiliter agas cum grammatico, nec exigas exquisitam harum rerum scientiam, certe rudem
earum non oportet esse, quem dignum censeas cui pueritiam credas instituendam. Nec enim, quoniam grammatice est enarrare
Arma virumque, protinus exigemus vt sit Pyrrhus aut Annibal ; aut, quoniam enarranda Maronis Georgica, sit peritus
agricola ; aut, quoniam exponenda Aeneae nauigatio, sit absolutus nauclerus ; non magis quam, si tractet locum de re culinaria,
flagitamus vt sit Apicius. Attamen quid dicet grammaticus, qui prorsus nescit telorum machinarumque formas et vsus, qui
non intelligit figuras in ordinem digesti exercitus ? His quidem rebus interfuisse non parum contulerit ; si id non contigit,
ex libris autorum, ex eorum qui interfuerunt narratione, ex picturis, quantum grammatico satis est, discere licebit. Ad
eandem rationem de caeteris sentiendum arbitror. LEO : Istud grammaticorum genus fortassis olim fuit ; nunc obsoleuit. VRSVS
: Prorsus, et ideo liberi nostri, posteaquam apud istos pene consenuerunt, tales redeunt nobis domum, vt vix arboris aut
piscis aut herbae verum nomen possint aedere. Verum si seria nobis esset reipublicae cura, nihil vetat quominus et haec
secula sint habitura Seruios, Donatos, Victorinos, Terentianos, Asperos, Cornutos, celebriora nomina quam sint aliquot Caesarum.
Nunc grammatici cognomen pene sordidius est quam pellionis aut aurigae. VRSVS : De reliquis nescio ; certo Asperos et Cornutos
non deesse scio. Et tamen ex huius disciplinae neglectu scatet orbi tam pudenda disciplinarum et optimorum autorum internecio,
tamque foeda balbuties. LEO : Ad quos ista cura pertinet ? VRSVS : Ad quos ? nisi ad principes ac magistratus, aut certe
ad praesules ? LEO : Quam aliam ab his curam exigis ? Nonne passim habent ludos litterarios ? Nonne magnis praerogatiuis
et immunitatibus principes ornant academias, designatis etiam iustis salariis ? Lutetiae quot sunt collegia pueris erudiendis
dicata ? Ista praesulum est liberalitas. Fuistine vnquam apud Anglos ? VRSVS : Insulam omnem lustraui. LEO : Quam illic
vides regias collegiorum structuras ! Nec desunt ampli census prouocandis alendisque iuuenum ingeniis. Ista principum ac
praesulum est munificentia. Quid vltra flagitas ? An expectas vt ipsi sedeant in ludo docturi pueros ? VRSVS : Nequaquam,
etiamsi summum illum praesulem Gregorium non puduit ludimagistrum agere. Duo quaedam ab illis requiro, delectum magistri
et praemii pro merito docentis moderationem. LEO : Non satis assequor quid tibi velis. VRSVS : Dicam crassiore Minerua.
Ad huius aut illius commendationem quemuis ludo praeficimus, fere indoctum, interdum et moribus improbis ; non huc spectantes,
vt rei charissimae, ciuium liberis omnibus, consulamus, sed vt vnius famelici ventri prospiciamus ; accuratius circumspicientes
cui committamus vnum equum aut canem venatorem quam cui credamus totius ciuitatis pignora. LEO : Haud multum aberras a scopo.
VRSVS : Iam si quem nacti fuerimus dignum ea prouincia, nulla habetur hominis ratio, neque pilo fit pluris quam quiuis alius
e plebe. Imo malunt bellum compotorem quam vigilantem puericiae formatorem. LEO : Quid hic tu facturus sis, si tibi delegemus
magistratum ? VRSVS : Vtinam delegetur ! LEO : Creamus te Musis fauentibus studiorum dictatorem ; cura
ne quid respublica
litteraria
capiat detrimenti.
VRSVS : Primum ex omni ciuium numero deligam mihi virum aetatis non quidem decrepitae, sed tamen prouectae, vigilantem,
industrium bonaeque fidei, qui maximam aetatis partem in hoc litterarum genere non infeliciter transegerit. LEO : Quid si
talem inter tuos non inuenias ? VRSVS : Accersam vel a Gadibus, vt aiunt. Huic non praescribam certum salarii modum, verum
ea formula paciscar cum eo qua conuiuator ille, cuius meminit Aristoteles, cum citharoedo, sed fide meliore : quo diligentius
fideliusque docueris, hoc plus feres a nobis praemii. Si fefelleris expectationem nostram, teipsum magis quam nos fefelleris
; sin responderis, efficiam vt dicas tibi cum republica nequaquam ingrata rem esse. Sin, quod optamus, etiam superaris,
non patiemur, quod quidem in nobis erit, nostram benignitatem officiis tuis superari. Ad hoc certamen accingere bonis auibus.
LEO : Quis istum deliget ? VRSVS : Quis alius quam ego dictator ? LEO : Verum de arte negant recte iudicare quenquam nisi
artificem. VRSVS : Fateor. LEO : At quid faciet dictator ipse litterarum rudis, vt fere sunt qui magistratum gerunt ? VRSVS
: Ex eruditorum suffragiis rem geram. LEO : Atqui hic rursus fallet delectus, si vel imperitus sit vel praue doctus vel
malae fidei is cuius iudicio niteris. VRSVS : Eum deligam, quem fama potissimum commendarit. LEO : Famam mihi narras ? At
paucissimis, o bone, tutum fuit famae credere. VRSVS : Colligerem eruditorum puncta. LEO : Eodem relabitur quaestio. Quid
si pro eruditis deligas eruditionis ostentatores, quid si impostores, quid si sinistri iudicii homines ? Nosti palliatos
istos, sine quibus nihil rerum geritur. Improbitas, fuci, praestigiae, quaestus omnia vicians faciunt vt delectus sit difficillimus.
VRSVS : Veris vincor ; optarim te vana loqui. LEO : Sed vt feliciter eligas, et in his quos selegeris sint aliquot vere
docti, vtri parti subscribes variantibus sententiis ? VRSVS : Maiori. LEO : Sed nunquam ea fuit, aut est, aut erit, felicitas
rerum humanarum, vt quod optimum est, pluribus approbetur. VRSVS : Non mentiuntur omnia. Et vir qui sapit, quique, vt Plautus
ait, acetum habet in pectore, ex multis coniecturis aliquanto certius diuinat quam quiuis augur aut aruspex ex auibus praepetibus
et oscinibus aut solistimis tripudiis aut extorum fibris. Postremo in re tam seria non grauabor comprecari diuos, vt suo
fauore rem bene fortunent. LEO : Cassianum, opinor. VRSVS : Imo Christum ipsum. Nec enim illorum curam posuit, opinor, quos
semel complexu suo dignatus iussit ad se perferri, beneque precatus est illis qui, quod precatur, idem praestare valet.
LEO : Sed quas tandem coniecturis mihi narras augur et aruspex ? VRSVS : Exquiram num bonis prognatus, num liberaliter educatus,
num proborum conuictu delectetur, num ipse probatis hominibus charus sit et amicus, num magis delectetur libris quam compotationibus
aleaue. Obseruabo mores, gestum ac sermonem hominis, an neque segni demissoque sit ingenio neque rursus iracundo ac iactabundo.
Denique contemplabor vultum, frontem et oculos hominis. LEO : Iam ex augure fies physiognomus. VRSVS : Dispiciam quales
euaserint, quos ille formandos susceperat. LEO : Hominis cordati sermonem audio. Nemo statuam faciendam locat artifici,
nisi prius inspectis aliquot signis, quae ex illius officina prodierint ; et nos citra specimen omne liberos formandos temere
cuiuis committimus, diligentiores in aere marmoreue credendo quam in his quae nobis chariora sunt quam sumus ipsi nobis.
VRSVS : Recte dicis. Ex tot igitur rebus an dubitas hominem non omnino stultum et vsu rerum edoctum posse certo diuinare
? LEO : Certius, opinor, quam ipse Calchas Homericus. Verum in re non magna videberis magnam operam sumere, sic litteratorem
deligens quasi deligas praesulem. VRSVS : Aliud sonant chordae tui pectoris, vir egregie, aliud linguae plectrum. An tu
credis minus referre ciuitatis, vt sit probus puericiae formator, quam vt sit probus Episcopus ? Eadem est vtriusque functio,
nisi quod hic fingit aetatem teneram, ille adultam ; atque, vt par sit ars, litteratoris operosius est negocium, et ob hoc
vtilius, quod materiem fingit magis obsequentem digitis. LEO : Quid igitur superest, nisi vt grammaticum iisdem ornes insigniis
quibus Episcopum, vnctione, chirothecis, mitra, gemmis, pedo, pallio ? VRSVS : Nihil absurdi fuerit, o vir praeclare, vtcunque
rides. Quanquam quid refert ? Habet ille pro pedo ferulam, et si magis placet regalis collatio, habet pro solio cathedram,
pro fascibus et sceptro virgam et ferulam. LEO : Adde pro satellitio pediculos. VRSVS :
Leges figit ac refigit pro
suo arbitratu, poenas sumit ac remittit, et quod est regali potestate sublimius, perpetuam agit dictaturam. Nam illis dictare
quotidianum est. LEO : Dictant nimirum vsque ad rauim interdum, capitisque vertiginem. Sed extra iocum, plane fateor nihil
esse regno similius quam agere ludi litterarii magistrum. Nec aliud spectabat Nero, si contigisset excuti regno, nisi vt
alicubi ludo praefectus musicam doceret et litteras. Nec moriturus aliud deplorabat, quam quod tantus artifex periret. Nec
Dionysius sibi videbatur prorsus regno spoliatus, posteaquam Corinthi ludi praefecturam esset adeptus. VRSVS : Vtinam plerique
non sint tyranno similiores quam regi !
LEO : Habes igitur grammaticum ex animi tui sententia ; libet enim hoc fingere. Quomodo tractas hominem ? VRSVS : Non sinam
esse inter sordidos, sed optimis et honoratissimis quibusque ciuibus eum tradam, vt intelligit se viuere in ciuitate, in
qua virtuti recteque factis habeatur honos. Nec tamen ad aliud munus vocari patiar quam suscepit. Sola aetas ingrauescens
impetrabit illi rudem, sic tamen vt fruatur sua virtute et consiliis adsit, si minus queat opera. Currenti adhibebo antagonisten,
qui citra contentionis amarulentiam vicissim et excitetur et excitet. LEO : Quid si gaudeat commutare locum, vt fere est
hoc hominum genus ? VRSVS : Alligabo catenis aureis. LEO : Tui collegae non patientur tanti constare ludimagistrum. VRSVS
: Verum tu videris oblitus, quod mihi paulo ante tradideris dictaturam. LEO : Sic est profecto. Exciderat ; sed reddo dictaturam.
VRSVS : Imo, si vis, iam pono magistratum, et collegis meis persuasurus sum, vt alibi potius quam hic sint frugales. LEO
: Quibus rationibus id efficies ? VRSVS : Primum ostendam ex hoc fonte potissimum manare salutem aut perniciem ciuitatis.
Commemorabo quantum es aerario depromatur in res pene nihili. LEO : Omitti poterat istud 'pene'. VRSVS : Ad haec, quot Canonicos
alit vna nonnunquam ecclesia, quorum singuli quotannis capiunt aureos quadringentos ? LEO : Et eo amplius apud nos. VRSVS
: Non haec eo dico, quod illis inuideam. Dignos arbitror vberioribus praemiis, si suo fungantur officio. Sed illud mihi
dicas velim, vter plus adfert momenti ad commoda reipublicae vnus Canonicos an vnus ludimagister ? LEO : Ludimagister, si
modo probus sit, plus adfert vtilitatis quam tres Canonici, quamlibet in templi stationibus assidui. VRSVS : Quur igitur
alter clarus, alter sordidus habetur ; alter cum dignitate capit census oberes, alter vix tantum vt famem effugiat ? LEO
: Vis igitur vt ludimagistro duplum et dignitatis et census decernamus ? VRSVS : Minime. LEO : At promeretur plus quam triplum.
VRSVS : Dignitas ac praemium paratum digno pariter atque indigno inuitaret improbos ad praedam, quemadmodum nunc contemptus
et mercedis exiguitas alienat probos. LEO Quid ergo facies ? VRSVS : Ego haec nolim muneri coniuncta esse, sed meritis et
officio tribui, ac dispensari verius quam dari. LEO : Perdifficilis est prouincia, et ad ocium procliues sumus omnes. VRSVS
: Eoque crebris adhortationibus ac munusculis excitarem hominis industriam, nec omnino committerem eam prouinciam nisi diligenter
edocto, quam arduum munus susciperet. Quin et sanctissimo iureiurando adigerem ; quemadmodum olim magistratus tradebatur
consulibus, praeirem formula :
Deuoueo me meosque omnes, si quid sciens fefellero. LEO : Adiunge et Iouem lapidem.
VRSVS : Quidni ? Et si quid hoc etiam firmius. LEO : Quid si incidisses in impostorem ? VRSVS : Eum e suis ornarem virtutibus,
vt ne quis alius facile sciens idem auderet in posterum. LEO : At noui ciuitates non in postremis celebres, vbi conducti
professores insigniter eruditi non inueniunt, qui vel gratis audire dignentur.
VRSVS : Ignauum hominum genus mihi narras, quod nuper sub vmbra pietatis coepit exoriri. Hos ego veluti fucos ab aluearibus
abigerem. Quanquam et huius rei bona pars in professoribus sita est. Non enim minus est accendere studium adolescentis quam
alere. Facile multa discit, qui discendi est auidus. Proinde non parum promouit, qui docuit amare litteras. LEO : Istiusmodi
doctorem optare procliuius est quam nancisci. VRSVS : Verissima praedicas. Atque istud ipsum frequenter apud me demirari
soleo. Multos incitat pietas, vt ex vltimis terrae finibus proficiscantur Hierosolymam magno rerum dispendio, nonnullo item
vitae periculo, quidam nudis pedibus, nonnulli etiam lorica cilicioue cutem affricantes Romam aut Compostellam adeunt. Multis
hic incessit affectus, vt relictis omnibus quae possident, dedant semet in arctissimum vitae genus, puta Cartusianorum,
Guilhelmitarum aut Brigidensium. Nec defuerunt qui sese in speluncam abdiderint, nunquam inter homines prodituri nec solem
hunc communem aspecturi. Ex tot hominum milibus mirum est tot seculis neminem existere, qui gratis suoque sumptu pueros
formandos suscipiat. Si labor quaeritur, hic laboris abunde est ; sin vtilitas, quibus obsecro modis queas vberiorem vtilitatem
adferre rei Christianae ? Sin pietas, quod tandem sacrificium Deo gratius offerre possis ? Si benefacta metimur charitate,
quid confert proximo si Compostellam, Romam aut Hierosolymam curras ? Eos labores arbitror Deo gratissimos, qui cum plurimorum
vtilitate coniuncti sunt. Hi quum nusquam desint, quid attinet alios accersere, qui, si quid conducunt, vni conducunt, aut
certe paucis, et his ad quaestum verius quam ad pietatem ? Reperiuntur qui suas opes largiter effundant extruendis templis.
Fateor pium esse sumptum. Verum ex tot millibus demiror adeo paucos exoriri, quos iuuet hic esse benignos. LEO : Satis feliciter
ageretur cum rebus humanis, si vel precio conduci queant. VRSVS : Quid causae ? LEO : Quid, nisi plerisque in rebus praepostera
caecaque mortalium iudicia ? VRSVS : An his non putas esse medendum ? LEO : Medere mari, si potes, vt dulcescat. Sic sunt
res et ingenia mortalium. VRSVS : Huc certe adnitendum, vt minus habeant mali si, vt bene, perfici non potest. LEO : Licet
quidem optare. VRSVS : Quid vetat, quominus et efficere ? LEO : Nihil facilius, modo queas efficere, vt sapiant homines.
Nunc maxima pars mortalium amat falli, adeo vt si desit qui id faciat, ipsi imponant sibi. VRSVS : Nimium vera loqueris.
LEO : Quin et illud obseruatum est mihi, vix vnquam vsu venire, vt fidelis puericiae formator operae precium ferat ex suis
discipulis, quum norim multos puericiae corruptores, hoc est, qui non minus male studiis illorum prospexerint quam moribus,
hoc quaestu magnifice locupletatos. Sane id fato quodam fit, sine aetatis illius inscitia sine ingratitudine, vt iam non
temere videatur Graecorum prouerbio dici beneficium non esse conferendum nec in puerum nec in senem : in hunc, quia perit
antequam gratiae referendae detur oportunitas, in illam quia non meminit. Addendum autem erat, quin non intelligit, et si
intelligit, odit hoc beneficii genus. VRSVS : Aetas adferre solet iudicium. LEO : Fateor, in nonnullis ; in plerisque maliciam
adfert. VRSVS : Sic est, sed tamen nonnullis in tractanda aetate tenera deest dexteritas. Non enim natis est praeceptorem
esse doctum ac probum virum : comitas quaedam et commoditas adsit oportet, qua et fest aetatis quam tractat inscitiam et
semet ad illius naturam accommodet, nutricum videlicet exemplo. Quemadmodum medico non natis est nosse, quod pharmaci genus
sit praescribendum, nisi sit artifex administrandi. Nam et fallendus interdum est aegrotus, vt beneficium imprudens accipiat.
LEO : Vnde tanta rerum humanarum infelicitas ? Pueri nec sentiunt beneficium nec meminerunt ; iuuenes non ferunt habenas
; senes non referunt gratiam. Et aiunt, quod mulieri benefeceris, fere perire. VRSVS. Vnde ? nisi vt Christianae charitati
nusquam deesset exercendae benignitatis materia. Quae si desit, nihil effecerit humana prouidentia. Quin potius saepenumero
fit, vt quae sunt summa cura summaque ratione constituta, vergant in partem deterrimam. Quod enim ad scholas attinet, nihil
olim videtur praetermissum, quod hominis consilio prospici quiret. Institutae sunt scholae, quas ob omnium disciplinarum
publicam professionem vulgus appellat Vniuersitates. In has et Romani Pontifices et principes contulerunt quicquid potuerunt
vel dignitatis vel munificentiae : extructa collegia, digestae disciplinae, designati professores, addita salaria, distincti
incipientium proficientium consummatorum gradus honores et emolumenta. Prospectum est et tenuibus, qui illic plerique ditescunt.
Habent rectorem, sceptrigeros, cancellarios, conseruatores, decanos, aliosque magistratus. Quid quaeris ? Regnum quoddam
esse dicas litterarium. Iam de minoribus scholis non segnius est habita cura. Harum cura maiorum prouidentia bifariam partita
est, vt praecipua sit penes sacerdotum collegium, altem penes magistratum ; additus est peculiaris huius negocii praefectus,
quem Scholasterem vocant (scholarchus dici poterat), sub hoc ludimagistri. Et tamen tam sollicita prouidentia non potuit
efficere, quo minus in omnibus fere scholis seculis aliquot regnarit operosa barbaries. Proinde Ioannes Coletus, vir aeterna
dignus memoria, quum templo diui Pauli scholam puerilem addidisset, nulla cura magis torquebatur, quam in quos eius rei
praefecturam delegaret. Episcopi iudicant hanc rem indignam sua sollicitudine. Scholasteres censibus recipiendis se potiusquam
scholae curandae datos arbitrantur, et pulchre sibi videntur suo functi officio, si ludimagistros non deciment. In collegiis
Canonicorum fere semper deterior pars superat. Magistratus vel iudicio carent, vel indulgent priuatis affectibus. LEO :
Quid tandem consilii reperit ? VRSVS : Hominem coniugatum et liberis diuitem scholae praefecit. Prouisionem delegauit aliquot
e ciuibus laicis, quorum probitatem habere sibi videbatur exploratam, vt ab his in haeredes proximos deriuaretur. LEO :
Num ea prouidentia securum reddidit ? VRSVS : Minime. Sed hic aiebat sibi videri minimum esse periculi, vt tum habebant
res humanae. Vnde nunquam illorum iudicio potui subscribere, qui vitiis hominum offensi protinus tollendum censent quod
institutum est, veluti monasteria quidam censent abolenda, quod in quibusdam collapsa sit vera religio ; praesulum et Canonicorum
ordinem postulant abrogari, quod nonnulli secus quam decet viuant. Idem decernunt de ludis et paedagogiis, quin displicet
quorundam institutio, quasi statim quod in horum locum fuerit substitutum, aut cariturum sit omni crimine aut in vitium
non facile possit degenerare. Quanto satius est id, quod recte fuit institutum, sarcire, ad quaedam interim conniuentes
; id quod eo facilius erit, si reputemus rerum humanarum conditionem, in quibus, vt sint prosperrimae,
nihil est ab omni
parte beatum, semper erit quod desideres, quod sarcias, quod instaures. LEO : Est igitur aliquid perspicere fontes vnde
scatet malum, deinde qua ratione liceat mederi.
VRSVS : Ne recedamus ab instituto, huius mali praecipua pars mihi videtur oriri ex publicis scholis, quas ambitioso vocabulo,
vt dixi, nunc appellant Vniuersitates, quasi nihil absit bonae disciplinae ; tum ex monasteriis, praesertim iis in quibus
instituuntur ad doctrinam Euangelicam, quod genus sunt Dominicanorum et Franciscanorum et Augustinensium. In his enim adolescentes
vix trimestri studio grammaticae dato, protinus rapiuntur ad sophisticen, dialecticen, suppositiones, ampliationes, restrictiones,
expositiones, resolutiones, ad gryphos et quaestionum labyrinthos, hint recta in adyta Theologiae. Tales, vbi ventum est
ad eos autores, qui vtriusque linguae facundia praecelluerunt, Deum immortalem ! vt caecutiunt, vt delirant, vt sibi videntur
in alio prorsus esse mundo ! Quoniam autem semel sumpto Leonis exuuio pudet inscitiam fateri, simul autem et pudet et piget
neglecta discere, bellum indicunt rectioribus studiis, et horum professores odio plusquam Vatiniano persequuntur. LEO :
Istiusmodi multos nimium cognitos haben. VRSVS : Parentibus imperitis instillant in aurem, ne sinant liberos suos friuolis
studiis aetatem perdere, persuadentes in his et bonis moribus et Christianae fidei subesse naufragia. LEO : Nihil fingis.
VRSVS : Iam in collegiis sine paedagogiis quibusdam magna in hac re Cessatio est. LEO : Qui sic ? VRSVS : Si non reciperent
nisi iam grammaticae rei peritos, nec aliud profiterentur quam philosophiae disciplinas, et eruditiores nobis darent et
ipsi minus haberent negocii. LEO : Verum, sed et compendii minus. VRSVS : Rem acu tetigisti. Nunc, quo quaestus sit vberior,
quamlibet elementarios ac propemodum αναλφαβητους recipiunt.
Tolerari poterat hoc si, digestis ordinibus et classibus, in singulas artifices idoneos praeficerent ; tum huic disciplinas,
cui veluti fundamento nituntur omnes, iustam curam iustumque tempus darent. Nunc sophisticis argutationibus plus aequo datur,
et haec disciplina, qua non alia magis necessaria, velut obiter et in transcursu gustatur verius quam discitur, mosque pueri
rapiuntur ad titulos honoratiores, vnde magistris plusculum accedit lucri. LEO : Ita nimirum fit vt, qui plus aequo properant
in initio, serius perueniant quo volunt. VRSVS : Nec huic professioni suus habetur honos, quemadmodum caeteris. Aliis enim
honoris causa titulus additur a baculo, aliis a licentia ; alii salutantur magistri artium, doctores medicinae, doctores
iuris Caesarei, doctores iuris Pontificii, doctores vtriusque ; traduntur insignia, praerogatiuae, dignitas. At grammaticus
nihil aliud est quam grammaticus, quemadmodum calcearius nihil aliud est quam calcearius.
LEO : Quos tu credis a baculo cognomen habere, equidem accepi a bacca lauri dictos. VRSVS : Si res haec tibi curae est,
dicam duod ex quodam hierophanta seu mystagogo talium rerum didici. LEO : Percupio. VRSVS : Is attulit triplicem huius cognominis
etymologiam, mea sententia non absurdam. A baculo, inquiebat, dicuntur bacularii, vel quod adhuc in pistrino laborantes
baculis impellantur iumentorum ritu, vel quod nondum in disciplinis absolute opus habeant rectore baculo. LEO : Probabile
narras. VRSVS : Scis autem lauro baccas esse nigras et amaras ; porro quoniam id temporis etiamnum arrodentes amarum sapientiae
corticem nondum ad nucleum dulcissimum penetrarunt, baccalaureos appellare placuit. LEO : Istuc etiam probabilius. VRSVS
: Verum mystagogus ille tertiae sententiae palmam tribuebat. LEO : Quam tertiam adferebat ? VRSVS : Arbitrabatur dictionem
compositam a
vacca et
laro, vaccalarios. LEO : Bella mixtura vaccae cum aui ! VRSVS : Imo probabis, si cognoris
rem omnem. Scis aliquot nationes pro
b sonare
v consonantem, et contra. LEO : Noui. VRSVS Et vacca lac porrigit.
LEO : Aiunt. VRSVS : Et larus auis est auidissima. LEO : Istuc me docuerunt Erasmi prouerbia. VRSVS : Iam de amabili illo
sapientiae principe dictum est :
Mel et lac sub lingua eius ; vnde quos vehemens quidam ardor huius lactis agit rapitque,
vaccalarii dicuntur. LEO : Quin igitur capralarii dicuntur potius, quum lac caprinum a medicis praeferatur bubulo ? VRSVS
: Quia plus lactis reddit vna vacca quam caprae tres, praesertim apud Phrysios. LEO : Pulchre quidem hoc expedisti. Sed
vnde licentiae vocabulum ? VRSVS : Et hoc me docuit ille mystagogus. Qua quidem in re vulgus errat periculose, credens illis
iam licere quod libet, velut ab omni honesta functione dimissis, eoque nonnulli tum se dedunt ocio, quum maxime sint suscipiendi
labores. LEO : Idem error et me, fateor, hactenus habuit. VRSVS : Atqui secus habet. Haec licentia non ducitur a
licet
verbo impersonali, sed a
licere, quod est ex eorum numero quae Graeci vocant αυτοπαθητικα,
quod genus est
vapulo, vnde deductum
licitari. LEO : Quis hoc diuinasset ? VRSVS : Tum enim plurimi fiunt,
et velut a licitantibus accersuntur, alius ad aulam, alius ad curam pastoralem, alius ad Abbatiam, alius ad opimam praebendam
: in summa, alius alio. Longum est enim omnia commemorare praemia. LEO : Scite tu quidem hactenus. Sed vnde magistri nostri
? VRSVS : Honoris causa Graece dicuntur Theologi, Hebraice Rabini, quod Latine sonat magistri nostri. LEO : Intelligo. Talibus
igitur cognomentis honorandum censes et grammaticum ? VRSVS : Quidni ? tales quales fuerunt Donatus et Seruius, dicantur
doctores grammatices, quum procliuius sit vel in triplici iure doctores nomen quam semel boni grammatice titulum promeruisse.
LEO : Da Seruius, dabimus honores. VRSVS : Imo tu da honores, ego dabo Seruius. Honos enim non solum alit verumetiam gignit
artes. Adderem dictator et locum honoratum in consessu et insignia reliquaque debita viris praeclaris ornamenta. LEO : An
tibi parum est, si litteratores insigniti litteris incedant vt Samii, quemadmodum aiunt ? VRSVS : Adderem et scholis ipsis
mundiciem ac dignitatem, quum nunc vix sit hara porcorum sordidior. LEO : Puerisne tantum honoris ? VRSVS : At hi pueri
templa sunt
Spiritus sancti ; in his plantariis latent senatores, magistratus, doctores, Abbates, Episcopi,
summi Pontifices et Caesares. Quo infirmior est aetas, hoc plus addendum est honoris, iusta Pauli doctrinam. Postremo hi
paruuli sunt, quorum vnius cuiuslibet offensionem Christus voluit atrocissimol supplicio puniri, et asinis male docentibus
molam asinariam alligari itaque demergi, non in arenam ripae proximam, vnde posset enatare, sed in profundum pelagus. Nunc
quod est iniuriarum genus, cui non patimur imbecillam aetatem obnoxiam esse ? Nullus fere tam abiectus, tam ineptus, tam
insulsus, tam excors, tam indoctus est, quin videatur idoneus formandae puericiae, cuius leuior esset calamitas, si tantum
aleret eiusmodi beluas, nisi pateretur et tyrannos. Nulli sunt enim plagosiores quam qui nihil habent liberalis disciplinae.
LEO : Sic et monarchae si ratione careant, qua rempublicam administrent, ad vim ac tyrannidem confugiunt. Operosa res est
imperare liberis, et compendiosa philosophia est dicere 'Sic volo'. VRSVS : Iam illud in paedagogiis pene solenne est, vt
aut tenues, quibus non est vnde viuant, aut puerum aliquem nudiustertius magistelli nomine donatum, pueris grammaticen docendis
praeficiant, tantum in hoc, vt viuat. LEO : An non pium existimas destitutis opitulari ? VRSVS : At ista quidem humanitas
in vnum famelicum, in tot pueros magna est inhumanitas. Impia est eleemosyna quae de rapina confertur, et ingratum sacrificium
quod ex praedatione datur. Malefica est beneficentia, quae cum multorum iniuria coniuncta est, vt est interdum principum
crudelis clementia, quum vni cuipiam condonant facinus plurimorum malo. Sunt innumerae viae, quibus famelicis consuli possit.
LEO : Nascuntur interdum humillimo loco generosa ingenia, quae rei familiaris angustia submouet a liberalibus disciplinis.
An non humanitatis est haec euehere ? VRSVS : Maxime, sed cum delectu et citra cuiusquam iniuriam. Nunc fere adsciscuntur
ad hoc munus non alia commendatione nisi quin cognatus est aut conterraneus aut compotor aut alioqui potus, aut denique,
quod est pietati proximum, quia miserabilis. At interim non miseret tot puerorum. LEO : Plerique turpe putant quenquam semper
in grammatices professione manere. VRSVS : Quinam id turpius quam pictorem nihil aliud profiteri quam pictorem ? Quanquam
fieri non potest, vt grammatices nihil sit quam grammatices, etiamsi in caeteris disciplinis non perinde excellat. Nam vt
vnus in omnibus emineat, nec a superis datum est nec expedit vitae mortalium, vtcunque Graeci iactant suum Hippiam. Tum
enim cum rebus humanis felicissime agitur, quum distributis varie dotibus amicitia, iuxta prouerbium, fecit omnia communia.
Quid enim stultius quam dicere manui, Nihil aliud es quam manus ; aut ventri, Nihil aliud es quam venter ; aut tibiae, Nihil
aliud es quam tibia ; aut naso, Nihil aliud es quam nasus ? Et pulchrum est probri causa dicere grammatice, Nihil aliud
es quam grammatices ? Est aliquid et ventre contemptius, per quod eiiciuntur crassiora corporis excrementa. Contemnat hoc
qui volet, et videat quam floreant caetera membra.
LEO : Ista sunt euidentiora, quam vt possim refellere. Sed vt ad profitendi rationem sese noster recipiat sermo, non probas
scholas publicas ? VRSVS : Imo cum Fabio probo maxime, modo vitentur ea quae vir ille non minus integer quam eruditus vitanda
commonstrat. Nec enim istos probo, qui obscuri ipsi in obscurum angulum contrahunt pueros, ac docent impune quod libet.
LEO : Laudantur in hoc genere quidem, qui non ita pridem exorti medium genus inter monachos et laicos domi suae docendis
pueris quaestum oberem facere dicuntur, quanquam hoc aucupium et a monachis quibusdam affectari coepit. VRSVS : Sua cuique
sententia est ; mihi displicent in hisce rebus latebrae, lucem amo. Tum id genus doctores fere sunt αυτοδιδακτοι,
nunnunquam indocte docti, nec sei iuris, et illiberaliter educati ; ad haec alieniores a moribus sensuque communi. Quibus
rebus fit, vt apud hos natiuus ille vigor et alacritas ingeniorum frangatur ac deiiciatur ad habitum quendam Pharisaicum,
qui liberalem et ingenuam indolem corrumpit, seruile quiddam et illiberale inserens teneris animis. Quin et illud non raro
videmus, eos qui ex talibus nidis emergunt, euadere caeteris insolentiores, minus synceros, magis fucatos minusque liberales.
LEO : Quid vtilius quam vt prima statim aetas formetur ad pietatis disciplinam ? VRSVS : Recte, si pietas in rasuris, cingulis,
palliis, piscibus et fabis, morumque tristitia sita est. At vera pietate nihil est hilarius. Iam vt hodie talis sit monachismus
qualis olim fuit, non omnes huc aluntur, nec expedit imbecillem velutique lactentem adhuc indolem immodica tristicia corrumpere,
quae gignit seruile quiddam et natiuam ingenuitatem vitiat. Paulus non temere monet parentes, ne liberos suos amarulentia
contristent. At istorum morosis moribus scio quaedam ingenia felicissime nata fuisse perdita. Nam his potissimum imminent
deiiciendis, quum vt in equis, ita in pueris saepe felicissime sint ingenia, quae grauatim ferunt imperia. Itaque refingunt
in asinos, quoniam equis imperare nequeunt. Adde his et grauius malum. Si quem puerum viderint indole Candida, aut etiam
re lauta, hunc studiosius frangunt ac deiiciunt, veluti generosum pullum ad suae vitae institutum praedomantes, nec patiuntur
abire, sed blandiciis, minis, terriculamentis, obtestationibus, horrendis narrationibus instant, vrgent, obtundunt, donec
vel ad se pertrahant vel, si id nequeant, in alium protrudant gregem. Quid autem facilius quam simplicem aetatem ac rerum
imperitam vel fallere vel terrere ? LEO : An istud faciunt ? VRSVS : Non refero somnium, meum ipsius periculum narro. LEO
: Quod, obsecro ? Num quando in discrimen venisti, ne fieres vir bonus ? VRSVS : Educabar apud hos Deuenturii, nondum egressus
annum decimumquintum. Eius sodalitii praefectus omnia moliri coepit, vt me ipsorum instituto addicerem ; et eram alioqui
puer ad pietatem propensus. Ibi pro mea puerili sapientia excusabam aetatem, sed praecipue voluntatem parentum, quorum iram
serio metuebam, si quid illis insciis tentassem. Hic ille vir egregius, vbi se videt nihil eloquentia proficere, admouet
exorcismum. LEO : Quid fiet, obsecro ? VRSVS : Admouet imaginem crucifixi, ac mihi iam flenti vultu entheo : Agnoscisne,
inquit, hunc pro te passum ? Agnosco, inquam. Per hunc, inquit, te obtestor, ne committas, vt frustra pro te sit mortuus,
sed obtemperans meis consiliis consulas animae tuae, nisi velis in aeternum perire cum mundo. LEO : Non deiecit puerum tanto
ariete ? VRSVS : Plane deiecisset, ni me parentum terror alio retraxisset. LEO : Ista quidem vis est. VRSVS : Quod mihi
accidit, refero ; alii narrent quid ipsis acciderit. Nec dubito quin innumeri sint, qui similia pericula de se narrare queant.
Accedit ad haec, quod huiusmodi fere nihil habent commercii cum ethnicis autoribus. Caeterum quanquam non censeo Martialem,
Catullum, Tibullum, aut si qui sunt horum similes, praelegendos aetati lubricae, tamen ad antiquitatis et venustae dictionis
cognitionem expedit praeceptorem in omni veterum genere diligenter fuisse versatum. Sacratior quidem est liber Psalmorum
quam Odarum Oratii, sed ex his quam ex illis rectius discitur sermo Latinus.
LEO : Verum hoc hominum genus vnde velles parare victum ? VRSVS : Si nihil aliud, vnde regius ille Paulus sibi parabat :
consuebat coria. Quanquam aliud est vnum alere, aliud ditare multos. LEO : Prohibet sacerdotii dignitas. VRSVS : Sacerdotes
sunt qui populo Christi ministrant Euangelium. Quid si omnes fiant sacerdotes ? Num omnes viuent in ocio ? LEO : At sunt
viri boni. VRSVS : At non meliores Paulo. Verum agnoscamus dignitatem ; num ocium adfert dignitatem ? Scurrarum igitur et
ludionum mira dignitas est. Ocium laudem habet in Episcopis et clericis, quanquam id nihil minus est quam ocium, quum assidue
vacent ediscendis edisserendisque scripturis, cognoscendis causis, componendis litibus, increpandis improbis, consolandis
afflictis. Nullum est honestum ocium, tantum in negocii genere discrimen est. An tibi iusta videtur ab operis manuariis
excusatio, quod hypodiaconus sis aut diaconus, quum nullam operam praestes ecclesiae, nec huc te pares vt praestare queas
? Olim certe proprium erat monachorum operari manibus. Quod si causantur sordidum opificium : si non sordidarunt Paulum
coria, non est quod illi metuant sordidum opificium. LEO : Quod narras, idem frequenter audiui a viris insigniter cordatis.
Sed isti vacant precationibus. VRSVS : Vacent ; labor non multum officit precationi. LEO : Illos certe probas, qui constitutis
sodalitiis alunt in studia tenues, quibus alioqui cum remo, stiua et rastro res erat futura. VRSVS : His rebus quidam fortasse
magis congruebant. Verum agedum, piae mentis arbitror subleuandis pauperibus indulgere ; ad litteras accersi nolim, nisi
vigilanti cum delectu. LEO : Quur ita ? VRSVS : Fateor ex subulco nonnunquam nasci regno dignum ingenium, sed vt paria sint
ingenia, plurimum habet momenti liberalis educatio, nec parui refert inter quos verseris a puero. Ad liberales autem disciplinas
prisci non admittebant nisi bonis prognatos ; hic periculum est, ne venter illectet ad studia litterarum, quos natura genuit
aliis rebus. Iam si quorum indoles meretur ad hoc honoris vocari, simul accedere debet liberalis educatio, sic vt frugalitas
adsit, non absit mundicies. Nec oportet benignitatem esse sordidam : alioqui hoc non est alere sed torquere.
Se de suis quisque liberis statuet quod videbitur ; tuum qua ratione vis institui ? LEO : Primum discet expedite sonare,
deinde prompte legere, mox eleganter pingere. Deinde deligetur morum et ingenii formator, deligentur sodales proba indole.
Alibi parcus ero, non hic. Vtriusque linguae peritiam exacte perdiscet teneris statim annis. Dialectices non patiar esse
rudem ; nolim tamen ludicris illis argutiis ad ostentationem repertis torqueri. Rhetoricis aliquanto quidem diligentius,
sed tamen citra superstitionem exercebitur, scribendi dicendique potius vsu quam anxia praeceptorum obseruatione. Sed prius
geographiam perdiscet accurate ; arithmeticen, musicam et astrologiam degustasse sat erit. Medicinae tantum addetur, quantum
tuendae valetudini sat erit. Nonnullus et physices praebebitur gustus, non tantum eius quae de principiis, de prima materia,
de infinito ambitiose disputat, sed quae rerum naturas demonstrat. Quae res agitur in libris de Anima, de Meteoris, de Animalibus,
de Plantis. VRSVS : Nihilne de moribus ? LEO : Hoc aphorismis instillabitur, praesertim ad pietatem Christianam et officia
vitae communis pertinentibus. VRSVS : Tot disciplinis oneras aetatem teneram ? LEO : Faxo vt haec omnia ludens discat, priusquam
attingat annum decimumoctauum. VRSVS : Fortasse per artem notoriam. LEO : Nequaquam. VRSVS : Qui potest alioqui ? LEO :
Nihil est necesse, quemadmodum vere dictum est, vt puer omnes disciplinas exacte discat. Quasdam gustasse sat est. Id magno
fructu paruoque negocio fiet, si ex singulis praecipua quaedam redigantur in compendium. Neque quicquam facilius discitur
quam quod optimum est. VRSVS : Pulchre narras. Sed vnde compendiorum artifex ? LEO : Iam hoc ago, nec ab vno petam omnia,
sed in quo quisque praecellit, in eo deposcam illius operam. Ita meus catulus non ludet operam et impensam in friuolis aut
dediscendis, in quibus hodie Deum immortalem ! quanta pars aetatis perit !
Vbi iactis huiusmodi fundamentis peruenerit ad annum decimumseptimum aut octauum, ipse sibi deliget studiorum ac vitae genus,
ad quod se senserit natura magis compositum. Vix enim feliciter cedit, ad quod quis reluctante genio protruditur. VRSVS
: Vtinam istam rationem amplectantur publicae scholae ! Nihil esset iuuentute felicius. LEO : Arbitror tibi frequenter ex
maioribus auditum, fuisse tempus quo pueri multis annis discruciabantur modis significandi et quaestiunculis ex qua vi et
aliis indoctissimis naeniis, magnaque ambitione dictabatur, ediscebatur, exponebatur Ebrardus et Florista. Quod supererat
temporis, ridiculis versiculis transigebatur, Ioannis Garlandini Graecolatina disticha praelegebantur a sudantibus, Catholicon
in omnibus templis habebatur. VRSVS : Infelix profecto seculum. LEO : An tu credidisses unquam fore, vt apud Britannos aut
Batauos pueri Graece garrirent, Graecis epigrammatiis non infeliciter luderent ? VRSVS : Citius credidissem ruiturum coelum.
LEO : Tanta rerum mutatio mihi spem facit fore vt vnaquaeque professio, repurgatis his quae magis faciunt ad quaestum et
ostentationem quam ad eruditionem, tantum ea compendio doceat, quae digna sint cognitu. VRSVS : Istuc equidem vehementer
opto. Nam nunc video quosdam adeo propensos in has politiores litteras, vt fastidiant liberales disciplinas, quasi summa
studiorum sit emendate loqui. LEO : Vera narras. Verum haec est rerum humanarum conditio : quum ad summum peruenerint, non
corriguntur, nisi in diuersum detorqueas ac propemodum vitio vitium emendes. Caeterum arbitror hanc prauitatem aliquando
in suum statum redituram. VRSVS : Nihil existimo desperandum, posteaquam scenam rerum vsque adeo mutatam video. Tantum vereor,
ne nobis quidem sero contingant ista. Verum hic sermo nobis propemodum extra causam seritur, optime LEO. LEO : Qui sic ?
VRSVS : Quoniam nobis haec, vt dicebam, praepropera cura est. Nos enim de publico iuuentutis formatore loquimur ; tuus infantulus
adhuc inter matris ac nutricum sinus repit. LEO : Verum, sed ab his initiis prima facundiae rudimenta rhetores auspicantur.
Nam Quintilianus, vt Gracchorum admirandam eloquentiam nonnulla ex parte acceptam refert Corneliae, foeminae supra sexus
modum eloquenti, ita Lelii et Q. Hortensii filiam scribit in dicendo paternam elegantiam retulisse. VRSVS : Haec illis temporibus
recte praecipiebantur, quum Latine Graeceque loquerentur etiam infimae plebis opifices aeque atque docti, nec sermonis genere
differebant, sed sermonis elegantia. Nunc a parentibus ac nutricibus quid discere possunt infantes, nisi vulgatam suae gentis
linguam, puta Gallicam, Hispanicam, Germanicam, Britannicam aut Sarmaticam ? LEO : Recte mones. Vtinam vniuersum mortalium
genus duabus duntaxat linguis vteretur ! VRSVS : Quibus ? LEO : Graeca et Latina. VRSVS : Quid de lingua Hebraica ? LEO
: Eam, quoniam nec admodum late patet et, vt apparet, nec ab ipsis Hebraeis satis tenetur, ludaeis ac Theologis relinquerem
; simulque vereor ne quid Iudaismi cum litteris imbibat puer. VRSVS : Eadem opera verere, ; ne quid paganismi combibat ex
Homero, Demosthene, Vergilio et Cicerone. LEO : Et hoc pro viribus curabitur. Verum vnde, quaeso, nobis tot linguarum myriades
? VRSVS : Non nouum hoc malum est, o praeclare ; nam olim a diluuio, quod Noe temporibus accidit, prisci mortales, ne simili
calamitate dissiparentur, coctilibus lateribus et bitumine vice calcis adhibito ciuitatem extruere adorti sunt, et in huius
medio turrim immensae molis, quae pertingeret vsque ad coelum. LEO : Vnde tanta bituminis vis ? VRSVS : Non coquebatur es
animantium pellibus cornibusue, ne quid erres, sed in ea regione latus immensi scatent bitumine. Iam structura penetrarat
nubes. Erat autem hominum immensa vis, neque quisquam omnium vacabat operis portione. Illic prorsus euenit, quod habet Graecorum
prouerbium : Αμας απητουν, οι δ' απηρνουντο
σκαφας. LEO : Quinam ? VRSVS : Aliquis e longinquo petebat obsonium, alter adferebat
lateres. Rursus alius inclamabat sitiens 'Adferte potum', alter deferebat bitumen ; priusquam ille recurreret, hic fame
sitiue perierat. Rursus alius postulabat ignem, deferebatur aqua ; hic petebat trullam, ille ferebat cucurbitam. Tandem
fatigati taedio structuram omiserunt, dumque se sibi mutuo ludibrio esse crederent, alii alio demigrarunt, vt quosque iungebat
lingua communis. LEO : Isti narrationi concinit Oedipodis, opinor, aenigma de animante quod primum quadrupes est, deinde
bipes, tandem tripes, quodque vocibus omnium animantium sonet perque omnia volitet. VRSVS : Eandem ob causam Homerus homines
μεροπας appellat, ob vocis varietatem. LEO : De linguarum igitur, vt video, diuersitate
nulla spes est. VRSVS : Ne expedit quidem vulgo committere, quod syncerum ac perpetuum esse velis. Olim bona pars Europae
et Africae cum Asia minore Latine Graeceque loquebatur. Quot barbaricas linguas nobis vulgus ex vna Latina reddidit ! Quot
discriminibus sectus est Italiae sermo, quot Gallige, quot Hispaniae ! Praestat igitur has linguas, quibus maxima ex parte
commissae sunt disciplinae, tantum ab eruditis seruari, quarum integritas non a populo, pessimo rerum bonarum custode, sed
e libris eloquentum scriptorum petatur.
Verum illud explica : quur ea quoque sollicitudo tenet animum tuum, vt leunculus tuus prompte legat, nec inscite scribat
? LEO : Quoniam id video Fabio quoque cum primis fuisse curae, et simul vtrumque disci potest. Nam vtraque res alteri auxilio
est. Scripturam enim ineptam eadem sequuntur incommoda, quae malam pronuntiationem. Vel Ciceronis orationem scribe litteris
Gotticis, soloecam dices ac barbaram. Fit igitur, vt aut gratiam amittat quod scriptum est, aut omnino reiiciatur, aut lectorem
defatiget taedio. Consequitur autem, vt nec doceas non intelligentem, nec delectes aegre legentem, nec persuadeas enecto
molestia. Et scis quam sint morosa quorundam ingenia, praesertim si scribas occupatis, aut de re per se parum amoena lectori.
Quis enim diu possit auscultare balbutientem, cuius sermonem aegre percipias ? Contra vix credi queat, quantopere commendet
rem elegans, dilucida distinctaque scriptur, Latinis elementis Latina verba repraesentantibus. Olim in scholis pleraque
dictabantur excipienda discipulis ; ita fiebat vt celeriter scriberent pueri sed incommode, notulis et abbreuiaturis compendium
aucupantes. Nunc typographorum ars facit, vt eruditi quidam ne scribant quidem omnino. Nam si quid suarum lucubrationum
litteris mandare visum est, tam belle pingunt vt ipsi nonnunquam non possint legere quod scriptum est, et ab amanuensi flagitent
vt legat, agnoscatque quod ipsi non agnoscunt. Quin et in epistolis, principum exemplo, complures vtuntur amanuensium opera.
Sed quid illi facient in epistolis arcanis, quales frequenter incidunt etiam regibus ? vt omittam quod interdum ad autoritatem,
interdum ad gratiam facit agnita manus. Nonnihil habebat momenti, quod Paulus apostolus Galatis epistolam totam αυτογραφον
misit. Quis non reuereatur, si rex sua manu descriptam mittat epistolam ? Quomodo autem exosculamur, quoties ab amicis aut
eruditis viris litteras accipimus ipsorum articulis depictas ! Tum demum ipsos coram audire, coram intueri videmur. Quid
multis ? Epistola digitis alienis scripta vix epistolae nomen promeretur. Multa de suo addunt amanuenses. Et si dictes ad
verbum, tamen abest illud secretum, et quaedam aliter pronuntias, nonnulla supprimis, ne conscium habeas quem nolis. Non
est igitur hoc liberum cum amico colloquium, ne quid interim loquar de fide scripti. Subscriptionem effingere facillimum
est, totam epistolam perdifficile est : habet enim singulorum vt vox, ita manus quoque quiddam suum ac peculiare. VRSVS
: Quod dicis, vt mirum, ita verissimum esse fateor. LEO : An parum interesse censes, vtrum ore suo quin referat tibi mentem
suam, an per internuncium demandet ? VRSVS : Plurimum refert, meo quidem animo. <LEO> : Mandatarius ille fieri potest
vt mentiatur, vt quaedam praetermittat, vt aliter referat quam accepit ; postremo, vt optima fide referat omnia, oculorum,
frontis, vultus et vocis energiam non potest exprimere. VRSVS : Persuasisti plurimum ad rem facere, si puer statim discat
quam optime scribere, non solum ob causas quas tu quidem grauissimas commemorasti, verumetiam ob id quod facilius ac libentius
scribit, qui scite didicit scribere. Habet enim elegans scriptura non aliter quam insignis pictura suam oblectationem, quae
tum scribentem in opere, tum legentem in studio remoratur. Verissimum est autem hic et illud quod dicitur, recte scribendo
fieri vt celeriter scribamus, non multum scribendo vt bene.
LEO : Superest igitur vt inquiramus, qua ratione fieri possit, vt puer et bene et celeriter discat scribere. VRSVS : Eadem
cura me quoque iampridem torquet. Nam optarim ex tot vrsinis catulis vnum atque alterum sic educari, vt ex homine prognati
videri possint. LEO : Ergo communica, si quid habes. VRSVS : Ex me quidem nihil haben ; caeterum quod ex aliis accepi, si
voles, qualecunque est, proferam in medium ; sed hac lege, ne tu caeles vicissim, si quid habes rectius. LEO : Polliceor.
VRSVS : Nuper interfui conuiuio grammaticorum ; opinor fuisse plures duodecim ; diceres non modo iustum sed et frequentem
senatum. Ibi de rebus huiusmodi ferebantur suffragia. LEO : Conueniebat inter illos ? VRSVS : Adeo, vt rem pulchre gestam
arbitrarer, si αναιμωτι dimissum fuisset consilium. Nunquam vidi calidiorem de re
frigida concertationem. Longa rixa fuit, quot essent orationis partes, aliis octo in quindecim proferentibus, aliis ad pentadem,
aliis ad dyadem contrahentibus. In praeliis quamlibet acribus nox ingruens solet conflictum dirimere ; hi medio conticinio
fortissime vociferabantur ad ipsum usque gallicinium. Nec satis omnium meminit si iubes, referam quantum haesit memoriae.
LEO : Mihi quidem pergratum feceris. VRSVS : Aggrediar, et quidem praepostere. Nam sonare primum est, proximum legere, tertium
scribere, de quo primo dicam loco. LEO : Hic quidem nihil refert. VRSVS : In primis aiebant curandum, vt puero statim exemplum
quam absolutissimum proponatur, quod effingat. Nec quicquam vetat, quominus idem sit imitatu facillimum. Nam vulgus scribarum
flexibus, connexionibus, appendicibus similibusque friuolis ductibus, quibus velut animi gratia lasciuiunt, multum difficultatis
addunt scripturae, fructus omnino nihil. An non vides, quanto Gothorum manus olim fuerit operosior Romana, et hodie Gallorum
ac Germanorum quam Italorum ? LEO : Atqui Graecis successit ista litterarum connexio, in minusculis duntaxat. VRSVS : Quid
enim istis non succedit ? quanquam et hanc affectatam esse nolim ; multo minus feram scripturam crebris notulis decurtatam.
LEO : Ne Latini quidem prisci notulis huiusmodi caruerunt, qua de re Probus grammaticus etiam librum reliquit. VRSVS : Fateor,
sed in paucis dictionibus, numerorum, ponderum, mensurarum et aliorum quae solent identidem in sermone recurrere. Quanquam
hoc quoque compendium multum inuexit dispendii studiis. Nam in huiusmodi notulis, vt est procliuis notariorum lapsus, ita
restitutio perdifficilis ; quod idem vsu venit in Mathematicis, qui formis elementorum signant suas αποδειξεις.
LEO : Perge. VRSVS : Primum igitur erit singulas elementorum figuras effingere, minusculas simul et maiusculas. LEO : Quidam
in elementis affectant obsoletam antiquitatem, velut e duodecim tabulis petitam, aut si quid his antiquius. VRSVS : Isti
non minus absurde faciunt quam faciunt ii, qui verbis iam olim desitis delectantur, perinde quasi cum priscis Aboriginibus
aut Euandri matre loquantur. LEO : Etenim si rem ab Assyriis ac Phoenicibus Cadmoque repetas, nec formas nec sonos eosdem
comperies. Sunt et qui suum quoddam scripturae genus affectant, ita scribentes Latina, vt parum exercitato Graeca videri
possint. VRSVS : Ridendos mihi narras, non imitandos, nisi forte placent Apuleii et Sidonii aut, vt recentiores attingam,
Baptistae Pii ; qui, quum suppetant probata, splendida accommodaque vocabula, tamen confictis impudenter nouis malunt suo
more loqui, perinde quasi nihil possit esse praeclarum quod sit vsitatum. LEO : At quod tandem formularum genus maxime probas
? VRSVS : Maiuscularum absolutissimum exemplum est in nomismatis Romanorum, quae temporibus Augusti et aliquot post hunc
seculis excusa sunt, praesertim apud Italos. Nam in prouinciis artificum imperitia non perinde respondent. Minusculas vndelibet
suppeditat Italia, nisi quod ex omnibus eligendae, quae et simplicissimae sunt, nec ita multum recedunt a maiusculis. Tantundem
de Graecis praeceptum esto. LEO : Quibus in rebus potissimum situs est litterarum decor ? VRSVS : In quatuor : in figura,
contextu, serie et proportione. LEO : Figuram ostendisse satis est ? VRSVS : Non est. Proderit et partium ductum ostendere
et, quomodo parti pars adaptetur, indicare. LEO : Dic, oro te, clarius quod mones. VRSVS : Perlongum sit, Leo, de singulis
disserere ; dabo specimen, vnde caetera coniicias. LEO : Expecto. VRSVS : Alpha maiusculum Graecis ac Latinis simili figura
signatur. Huius sinistra linea paulo subtilior calamo transuerso ducenda a summo ad imum ; dextra crassior plano, quemadmodum
et transuersa, quae videtur addita, ne nullum sit discrimen inter alpha et lambda Graecum. Haec admonitus puer facilius
imitabitur, quam si tantum ostendas figuram. LEO : Sane recte. VRSVS : Alpha minusculum varie pingitur, sed commodissime
si primum pingas
o oblongum, dorso superne veluti gibbo nonnihil prominente ad dextram, deinde ab illius summo, in
gyrum commode flexo calamo, mollem addas semicirculum interne nonnihil inflexum : o, α. Item
b minutulum si
velis pingere, ducenda est ex alto recta linea ; id primum est. Huic annectendus semicirculus, hoc est, inuersum
ɔ,
quod si inferne hier, fiet
h aspirationis nota. Eidem columnae si addideris lineam infractam, erit
k. Rursus
eadem si inferne prominent extra versum, et addideris ad dextram inuersum
ɔ,
fiet
p ; si ad laeuam rectum
c, erit
q. Si nihil annectas lineae sursum prominente, erit
l,
nisi quod interne paululum inflectitur, quo differat ab
I maiusculo. LEO : Sat est ; habeo specimen, reliqua per
me coniecto. VRSVS : Superest formularum varietas, quae maior est in Graecis minutioribus ; deinde notulae decurtatarum
dictionum, quae res magis pertinet ad prompte legendum quam ad recte scribendum. Sed primis initiis magis congruunt simpliciora.
Huic exercitationi succedit contextus ; refert enim quam litteram cui iungas. Quaedam enim se non sustinent contingere,
quaedam gaudent contactu, quaedam sibimet implicantur, veluti
p et
o refugiunt contactum,
f g t et
fortassis aliae nonuullae quibusdam annecti gaudent vt
grande facinus, flagitium, traxit ; nec tamen hae miscentur
quibuslibet. Graeci in pingendis minusculis feliciter lasciuiunt, litteras aliquot inuicem complicantes. Idem et in maioribus
tentatum, sed apud Graecos non temere nisi in notis numerorum, veluti quum signantes quinquaginta, delta minusculum includunt
py :
|Δ|.
Apud Latinos tentatum a multis non successit. Profuerit igitur nouo scribae, si has formarum varietates non solum pictas,
sed et pingi conspiciat. LEO : Super his, vtcunque minuta sunt, admoneri gaudeo.
VRSVS : Post haec de serie disputabant, vt intra rectas lineas decurrant versus, ne scriptura sit similis Sibyllae foliis
et, iusta Plautinum iocum, littera litteram scandat. Nihil hac inaequalitate deformius. LEO : Ad istum sane modum scribit
vxor mea. VRSVS : Iam bona pars artis est in proportione. Ea sita est partim in partibus figurarum, partim in prominentiis,
partim in interuallis. LEO : Ista non satis assequor. VRSVS : Nihil aliud accipies quam specimen rei. A maiusculum constat
tribus lineis ; itaque ad symmetriam pertinet, vt transuersa aequali spacio distet et a summo et ab imo. Rursus indicandum
quanto spacio distet imum sinistrae lineae ab imo dextrae. Finge triangulum aequis lateribus : si detrahas imam lineam,
eamque certa portione decurtatam transferas in medium, habebis Alpha. LEO : Intelligo. VRSVS : Item in
B erectae
lineae ceu collumnae duo veluti ventres annectuntur, sed inaequali tumore, cui si desit sua symmetria, offendit figura.
LEO : Sic est profecto. VRSVS : Eadem est ratio in partibus quae prominent, aliae sursum aliae deorsum, videlicet vt
l
sursum eminens et
p deorsum tantum habeant longitudinis extra versus spacium quantum intra.
c, verbi causa,
implet rectum spacium ; huic annexa linea, vt fiat
q, duplicet illud, aut certe niimo superet. Hic enim non artem
tradimus, sed exemplum adducimus. LEO : Mihi quidem satis est. VRSVS : Porro interuallum bifariam consideratur. Alterum
est quod dirimit versum a versu, alterum quod litteram a litteras adde, si velis, tertium, quod dictionem a dictione, quod
comma a commate, colon a colo, periodum a periodo, simul asscriptis notulis quibus distinguuntur. Vt autem obseruata symmetriae
ratio non hic tantum plurimum confert ad decorem, ita recta distinctio credi vix potest quantum adferat lucis ad intelligendam
sententiam, vt non inscite dixerit eruditus quidam aptam distinctionem commentarii genus esse. Expedit igitur et huic rei
statim assuescere puerum ; ita consuetudo vertetur in naturam, vt vel aliud cogitans seruet tamen in scribendo notulas huiusmodi
non aliter quam litteras ipsas. LEO : Audio priscos illos nullis interuallis diremisse dictiones, sed perpetuo contextu
produxisse versus. VRSVS : Fateor ; at nec apices olim adhibebant Hebraei, ne Graeci quidem, arbitror, sua puncta. Nos tamen
non vsque adeo morosi sumus, vt si quid bonae rei repertum sit a recentioribus, grauemur accipere. Haec diligentia etiam
illud adduxit commoditatis, quod scripturam apicibus, notulis interuallisque distinctam minus in procliui sit deprauare.
LEO : Apparet tamen veteres apicibus vsos. VRSVS : Istud qui coniectas ? LEO : Quia narrant Cadmum litteras a Phoenicibus
primum inuexisse. Eam rem fabula notatam, quae fingit ilium serpentis extincti dentes in terram seminasse ; ex hac semente
subito exilisse duas galeis et hastis armatas acies, quae se mutuis vulneribus confecerint. Atqui demiror quid haec fabula
faciat ad litteras. VRSVS : Dicam, nisi molestum est. LEO : Imo percupio, si graue non est. VRSVS : Inspexistine vnquam
os serpentis ? LEO : Ne cupio quidem. VRSVS : Mortui, inquam ? LEO : Ne mortui quidem. VRSVS : Quis unquam audiuit Leonem
timidiorem ? Si tamen inspicias, numeresque supernos et infernos dentes, tot reperies quot litteras primum attulit Cadmus.
LEO : Quot ? VRSVS : Sedecim, ni fallor. Otiosae sunt autem sic vt natae sunt ordine positae, dissipantur, seminantur, atque
ita demum plures numero varieque digestae viuunt, agunt, pugnant. Id si non credis, considera qua strage se vicissim conficiunt
hodie, qui litteras profitentur. LEO : Veriora veris narras. VRSVS : Quid est autem scriptura nisi mutus sermo, perinde
quasi nutibus inter se colloquantur elingues ? LEO : Nihil aliud. VRSVS : Et sermonem a serendo dictum aiunt grammaticorum
filii. Habes Cadmeae sementis allegoriam.
Nunc excutiam scrupulum qui, vti coniector, vrit te. Tonorum ac spirituum notulas imaginaris esse lanceas et galeas exercitus.
LEO : Recte diuinas. VRSVS : Imo partes elementorum sursum eminentes talium rerum speciem praebent et, si diligentius contemplere,
videbis illis non solum lancearios ac leuis armaturae milites verumetiam cataphractos, clypeis ensibus ac balistis instructos.
Verum harum rerum imagines melius exhibent Hebraeorum elementa, a quibus profectas fuisse litteras nostras vna cum ipsis
figuris non absurde quibusdam videtur. LEO : Istam fabulam, mihi crede, non narrasti surdo. Caeterum illud adiungas velim,
quibus modis puerum oporteat istis assuescere noscitandis.
VRSVS : De agnoscendis elementorum figuris mos dicetur. Agimus enim, vt dictum est, ordine praepostero. Ad exprimendum pictura
singulas primum est exemplar, deinde commonstratus ipse linearum ductus, praeterea manus docentis imposita manui pueri camque
regens ac moderans. Indicauit aliud adminiculum Fabius, vt eburneae tabulae primum litterae simplices, mox syllabae ac dictiones,
deinde versus aliquot quam scitissime insculpantur ; per eos sulcos puer consuescet stilum ducere, donec iuxta philosophos
actio frequenter iterata gignat habitum. Nam hac arte didicimus et caecos nonnullos prompte scribendi facultatem sibi parasse.
Eadem opera fiet, vt nec diuariet a recta linea nec vnquam peccet ab harmonia proportionis. Olim stilo scribebatur in tabulis
ceratis ; nunc quoniam calamis aut pennis scribitur, in chartis aut membranis pingitur, alia scribendi ratio est. LEO :
Et antiquit<u>s foliis, arborum codicibus, aut linteis cerussatis aut alioqui leuiter incrustatis inscribebant. VRSVS
: Et nunc sunt qui in tabellis puluere oblitis stilo aereo argenteoue scribant. Sed praeclarus artifex varias rationes comminiscetur,
quibus puerili studio subueniat. Quarum vna est, si perfectum exemplar membranae pellucidae supponatur, super quam puer
calamum ducat sequens subiectas lineas. Altem est, si scribendi peritus stilo argenteo cupreoue vestigia litterarum imprimat
chartae, deinde puer per eadem lineamenta ducat calamum aut pennam atramento madentem. Eadem erit vtilitas, si succo ligni
cuiusdam figuras praescribas leuiter purpureas, quas puer tegat atramento. Hic prioris scripturae vestigia coarguent, quantum
sit aberratum a praescripto. Iam quidam vtuntur tabulis, in quibus fila fidesue glutino affixae linearum vestigia chartis
admotis imprimunt. Ea res ad figurarum speciem non ita multum confert ; plurimum tamen conducit ad rectitudinem versus et
ad harmoniam partium superne inferneue prominentium. Id commodissime fiet, si singuli versus signentur quatuor lineis, aequalibus
interuallis inter se distantibus ; intra duas medias ducentur ipsa litterarum corpora ; quae vero prominent sursum ac deorsum,
intra suum modum cohibebunt extremae duae. Eadem arte licebit aequalibus spatiis dirimere versum a versu. Verum vt his adminiculis
prodest exerceri puerum, ita non expedit semper his nisi ; sed vbi iam profecerit, consuescat absque cortice nare, nec semper
linearum ductum desideret.
LEO : De scribendo videor mihi propemodum satis instructus. VRSVS : Vnum illud addam, haec ita tradenda pueris, vt se ludere
putent, non studere. Quidam enim haec tanta docent acerbitate, vt pueri prius discant odisse litteras quam nosse. Ad haec
iuuabit ad picturam interim nonnihil exerceri puerum ; ad eam artem plerique sua sponte feruntur, dum gaudent et exprimere
quod agnoscunt et agnoscere quod ab aliis expressum est. Vt autem qui musices periti sunt, rectius pronuntiant etiam non
cantantes, ita qui ducendis in omnem formam lineis digitos habet exercitatos, mollius ac felicius pinget litteras. Si quid
super his requiras subtilius exactiusque, extat liber Alberti Dureri, Germanice quidem sed eruditissime scriptus, in quo
priscos huius artis heroas imitatus, nominatim Pamphilum natione Macedonem, quum omnium litterarum tum geometrices
et arithmetices egregie peritum (nam sine his disciplinis artem absolui posse negabat) ; ad haec Apellem, qui et ipse ad
Perseum discipulum de arte sua conscripsit multa praeclare tradit de mysteriis graphices, ex mathematicorum petita
disciplinis, et in his non pauca de figuris elementorum ac ductibus symmetriaque litterarum. LEO : Dureri nomen iam olim
noui, inter pingendi artifices primae celebritatis ; quidam appellant horum temporum Apellem. VRSVS : Equidem arbitror,
si nunc viueret Apelles, vt erat ingenuus et candidus, Alberto nostro cessurum huius palmae gloriam. LEO : Qui potest credi
? VRSVS : Fateor Apellem fuisse eius artis principem, cui nihil obiici potuit a caeteris artificibus, nisi quod nesciret
manum tollere de tabula. Speciosa reprehensio. At Apelles coloribus, licet paucioribus minusque ambitiosis, tamen coloribus
adiuuabatur ; Durerus, quanquam et alias admirandus, in monochromatis, hoc est nigris lineis, quid non exprimit ? vmbras,
Lumen, splendorem, eminentias, depressiones ; ad haec ex situ rei vnius non vnam speciem sese oculis intuentium offerentem.
Obseruat exacte symmetrias et harmonias. Quin ille pingit et quae pingi non possunt, ignem radios tonitrua fulgetra fulgura
vel nebulas (vt aiunt) in pariete, sensus affectus omnes, denique totum hominis animum in habitu corporis relucentem, ac
pene vocem ipsam. Haec felicissimis lineis iisque nigris sic ponit ob oculos, vt si colorem illinas, iniuriam facias operi.
An non hoc mirabilius, absque colorem lenocinio praestare, quod Apelles praestitit colorem praesidio ? LEO : Non arbitrabar
esse tantum eruditionis in arte pingendi, quae nunc vix alit artificem. VRSVS : Non nouum hoc est, insignes artifices tenui
re esse. At olim inter artes liberales numerabatur graphice, nec hanc discere licuit nisi claris ; mos honestis quidem concessa,
caeterum vetitum ne seruitiis traderetur. Principum est ignominia, non artis, si caret suis praemiis. LEO : Sentio quantum
ad omnem facultatem parandam habeat momenti, statim optimis praeceptionibus admonitum esse.
VRSVS : His coniuncta est legendi cura, cuius celeritas, nisi primis statim annis paretur, non temere contingit homini,
quantumuis adnitatur. Vix autem fieri potest, vt lectione delectetur, qui legendo haeret ac laborat. Proinde, vt qui parum
expedite scribunt, ad dictandi compendia confugiunt, ita qui difficulter legunt, aut in totum abstinent a libris, aut si
quid coguntur scire, lectorem accersunt. Vtrobique perit illud secretum, quod praecipue alit ingenium, sine tuas cogitationes
mandare litteris pares, sine magnorum virorum cogitationes velis cognoscere. Vt autem puer statim per lusum agnoscere discat
litterarum figuras, rem adfero dictu humilem, sed tamen a summis viris traditam : profuerit eas crustulis exprimere, vt
diuinanti nomen elementi praemium sit ipse cibus. Hoc Flacci consilium est. Fabius aliud indicat huic simile, vt ex ebore
fingantur litterarum formae, atque eti his lusus aliquis pueris gratus proponatur, qualis est nucum aut talorum aut si quod
aliud genus, quod nisi cognitis ac nominatis elementorum vocabulis peragi non queat. Quam ad rem accommodatissimus latrunculorum
ludus, quem hodie scacorum vulgus appellat, sic vt hint Graecae hint Latinae litterae inter se concurrerent, nisi quod operosior
est quam vt aetati primae conueniat, adultioribus aptissimus. Idem efficient munuscula, quae puerorum vestibus ornatus gratia
affiguntur aut in manum dantur, vt cum voluptate intueantur, contrectent ac nominent. Videmus aetatem illam affici voluptate,
si in picturis agnoscant hominis aut animantis alteriusue rei figuram, ac nomen reddant. Simili illecebra poterunt et ad
litteras agnoscendas irritari.
Mox ad syllabarum connexionem progrediendum, hinc ad dictionum complexum, postremo ad orationis structuram. Ea res fere
constat memoria ; quam volunt esse certam, eoque negant primae fidendum, sed nunc recto, nunc inuerso, nunc confuso litterarum,
syllabarum ac dictionum ordine repetenda subinde eadem et inculcanda, donec certam legendi facultatem et expeditam paratam
esse constiterit. Nec ante tempus affectanda celeritas, quo fit vt multum adferat morae lectioni incogitans festinatio,
dum auditor dubitat quid legerit, dum auribus non assequitur lingua properantem, dum quaedam intermittuntur, quaedam perperam
sonantur ; vnde, dum vel aliis reuocantibus vel ipse tibi diffidens repetis multa, non parum dispendii secum adfert male
captatum compendium. Prima cura sit vt attente, vt emendate legamus ; caeterum vt idem faciamus expedite, nec cogitantes
ac velut aliud agentes, dabit vsus. Id quod scite praecepit Fabius :
Certa sit, inquit,
in primis lectio, deinde
coniuncta, et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas. LEO : Isra praeceptio non hie tantum valet.
VRSVS : Adiiciebant et illud : dum legis, in dextrum flectendos oculos et quodammodo praecurrendum, diducta in duas res
animi intentione, vt aliud agatur voce, aliud prospectu, quemadmodum qui fecit iter, non hoc intuetur quod calcat sed quod
calcaturus est ; sic huic posteriore intuenti priore recitanda sunt. LEO : Demiror quur hoc natura inuiderit homini, vt
altero oculo prospiceret in dextrum, altero in laeuum. Nec video quorsum opus sit duobus, quum fabri et balistarii, si quando
maxime intendunt prospectum, alterum occludant oculum. VRSVS : Dicam, si quis te casus altero orbaret oculo, nonne gauderes
alterum superesse ? LEO : Verum si legas Hebraea, in laeuum flectendus prospectus. VRSVS : Nimirum, vt in scribendo manus.
Verum id minimo negocio docet paucorum dierum vsus. Noui qui et pedum digitis expedite sciteque scriberent. Quibusdam ea
prospectus celeritas est, vt oculis praeuolantibus deprehensa sententia, bene legant etiam perperam scripta. Quaedam enim
nisi cognito prius sensu recte sonari non possunt, etiam si bene scripta sint. LEO : Credo, sed plures sunt, qui recte scripta
legant perperam. VRSVS : Quod dicam, prodigii simile est. Viuit adhuc quidem de procerum aulicorum numero, qui nunquam legit
ipsum quod scriptum est, sed loci sententiam aliis reddit verbis. Rogatus a me, num sciret se id facere, fatebatur se frequenter
huius rei admonitum. Quaerebam, num sciens ac volens id faceret. Negabat ; imo non dissimulauit se sibi hoc nomine displicere.
Addebam, quanam occasione venisset in eam consuetudinem ; num puer habuisset praeceptorem, qui parandae copiae gratia iussisset
illum aliis verbis efferre quod legeret, aut num quid aliud accidisset simile. Negauit. Nam est huiusmodi musices genus
apud Britannos, vt multi inter se concinant, quorum nullus eas sonat voces quas habent codicum notulae. LE0 : Habet natura
suas quaedam arcanas causas, quas frustra scrutantur homines. Et ipse noui puerum annos nasum duodecim, caetera perfectum
; hoc tantum habebat prodigiosum, quod omnia verba praepostere loqueretur, quod in nostrate lingua scis esse absurdissimum.
Nam Latine loquentibus, duanquam ad decorum compositio plurimum facit, tamen ad sensum fere nihil refert, siue dicas 'Honora
patrem tuum' sine 'Patrem tuum honora' ; nihil autem absurdius, quam si quis nostrate lingua dicas 'Patrem tuum honora.'
VRSVS : Sic est vt dicis. Addunt autem praeceptiunculam mea sententia non aspernandam, quae pariter et ad legendum et ad
scribendum pertinet, nonnihil etiam ad mores. LEO : Audire gestio. VRSVS : Moris est vt post agnitas formulas et contextas
syllabas incipiant scribere nomina, mox et oratiunculas. LEO : Sic est. VRSVS : Hoc operae nolunt insumi in vocabulis inanibus
ac nihil significantibus aut vulgo notis. LEO : Expecto vt melius dicas. VRSVS : Scis bonam eruditionis partem esse, scire
rerum vocabula. Hic supra modum cessatur a grammaticis vulgaribus, quorum vitio fit, vt adolescentes post multos annos in
grammatice contritos vix norint vllius arboris, piscis, volucris, quadrupedis aut leguminis verum nomen. Ne domi quidem
vllam supellectilem Latine nominare possunt, adeo vt quum volunt sibi dari mantile, dicant 'Da mihi rem', et aut indice
digito est opus aut vulgatae linguae subsidio. Idem vsu venit, si producantur in officinam cuiuslibet artificis ; tantum
generales rerum voces vtcunque tenent, species prorsus ignorant. LEO : Istud mihi sane vsu venit, ac mecum aliis quamplurimis.
Arborem, legumen, herbam, equum et canem ostendere possum ; at si quis exiget vt ostendam alnum aut fraxinum aut ilicem,
silurum scarum aut pectinem, eruum aut milium, scolopendram viuerram aut felem, haereo. VRSVS : Sic et in dialecticis pueri
nihil audiunt nisi
Sortes currit, Plato disputat, Si asinus volat asinus habet pennas, et
Sortem currere est possibile.
LEO : Quid igitur hic consilii ? VRSVS : Eadem opera licebit pueris praescribere vulgo non obuia rerum vocabula aut voces
exquisitas, nonnunquam et bonae rei quippiam admonentes. Tam facile discitur quid sit lacerta aut stellio aut pectunculus,
quam quid sit cnis aut vacca, nec diflicilius scribitur
Tempori parce quam
Vacca mingit aut
Canis latrat.
Interdum vnica vox continet perfectam sententiam, vt σωφρονει. Id multo magis
conuenit obseruari, posteaquam eo profecit puer, vt integri versus iam sint ad imitationem praescribendi. Quur enim non
potius illis praescribitur hoc carmen :
Quo semel est imbuta recens seruabit odorem testa diu
quam illud
Aut pluit aut ningit aut nostra pedissequa mingit ?
In hunc vsum valebunt celebrium virorum apophthegmata, exquisitae breuesque sententiae, prouerbia ac lepide dicta, cuiusmodi
supellex ad omnem dicendi facultatem plurimum habet momenti. Quorum si quis singula contemnit, huic occinam illud Hesiodium
:
Pusillum pusillo si addideris, cito nasci magnum aceruum. Et haec inter lusum licet ediscere, nulla rerum memoria
tenacius ad ipsam vsque senectutem haesura animo, quam quae sic infixae sunt. Vides igitur quanta nobis hic pereat vtilitas.
LEO : Video sane quanta pars aetatis nobis instituentium vitio praeterfluat.
VRSVS : At vereor ne te delassem, si quae de pronunciando disserta sunt referam. LEO : Imo hic habebis attentissimum, quandoquidem
hoc erat, quod me potissimum sollicitabat, quanquam et caetera iuuat audisse. VRSVS : Quanquam ergo puer a nutricibus non
discit Latine, tamen referre dicebant, inter quas primum inciperet aemulari voces humanas, quod aetas illa, quoniam praeter
imitandi facilitatem nihil habet, nescio qua rerum humanarum infelicitate, citius prope reddit praua quam recta. Ac mire
fit, vt semel infantibus arrepta vitia in adultam aetatem sic prosequantur, vt aegre queant dedisci. Sunt autem oris ac
linguae diuersa vitia, quorum aliquot nonnullis affixit natura, sed plus peculiaris cuique vel negligentia vel affectatio.
Bonam autem huius mali partem affert ipsa natio, vt in sonis suum quaeque quiddam habent Hispania, Italia, Gallia, Germania,
Britannia, ac bene nobiscum ageretur, nisi singulae nationes in varias vitiorum species essent distractae. Si labdacismus
est impotentia sonandi caninam litteram, multis vitium hoc adnascitur, nonnullis deliciae loquendi conciliant. Etenim quum
caeteris animalibus lingua sit absoluta, homini tot vaenis astricta est, vt quibusdam necesse sit intercidi. Nec hoc succedit
omnibus ; nam aliis deterius accidit vitium, aliis lingua nihilo secius manet inexplanata. Memoriae proditum est Demosthenem
eloquentiae principem primam artis suae litteram sonare non potuisse. Metellum pontificem lingua adeo impedita fuisse narrant,
vt mensibus aliquot sese torserit, dum meditatur in dedicanda aede verbis solennibus dicere 'opiferae Cereris'. Nam labdacismum
quem scriptores notant in Alcibiade, deliciis, non naturae tribuendum arbitror. LEO : Ab istis ortum arbitror, quod
pellucidum
dicimus pro
perlucidum et
pellicere pro
perlicere et
pellegere pro
perlegere. VRSVS :
Haud male coniectas. Huius litterae difficilior est sonus in initio et fine dictionis, tum in medio duplicatae ; mollior,
si simplex incidat inter duas vocales. Exempla sunt
regula, motor, carrus, oro. Durior etiam apud Graecos, qui posteriore
addunt aspirationem, vt χεμαρρος. Hanc asperitatem quidam mitigant supposito
σ, vt θαρσειν pro θαρρειν. Idem faciunt
hodie mulierculae Parisinae, pro
Maria sonantes
Masia, pro
ma mère ma mèse. Etiam si
non defuerunt apud Latinos, qui contra
Fusios ac
Valesios verterint in
Furios ac
Valerios, atque
e diuerso, qui
bonos, labos, vapos et
clamos dicere maluerint quam
honor, labor, sapor et
clamor.
His contrarii Eretrienses vertunt σ in ρ, dicentes σκληροτηρ pro
σκληροτης atque hint prouerbii iocus in Eretriensium ρω. LEO
: Isto vitio noui plurimos qui laborent. Verum estne remedium huic incommodo ? VRSVS : Est, si intercidas plectri retinacula,
nisi quod non vacat periculo tangere vaenas, hoc est, iuxta prouerbium τα ακινητα
κινειν.
LEO : Quum animantibus quibusdam tam mobiles et expeditas linguas natura dederit, demiror homini datam tot astrictam retinaculis.
VRSVS : Multis expediebat nullam omnino linguam esse datam. Nunc neque vaenarum retinacula, neque vallum duplex dentium,
neque labiorum oppositi muri satis cohibere possunt membrum hoc nimium volubile. LEO : Nihil verius. VRSVS : Rursus aliis
tam est docilis, vt animalium omnes voces indiscreta similitudine reddant, vt si tantum audias, credas vagire puerum, rixari
foeminam, tussire senem, grunnire porcum, canere lusciniam, hinnire equum, latrare canem. Caeterum aduersus omne linguae
vitium valebit difflcultatibus exerceri, quo studio Demosthenes fertur triplex naturae vitium expugnasse. Nam ad exprimendum
ρ linguam habebat inexplanatam, et spiritosus erat, et vox infirmior multitudinis fremitu intersecabatur. Itaque tophis
subter linguam impositis versus complures aduerso monte continuato spiritu resonabat, et in littore nonnunquam quum maxime
fremeret mare dictionem exercebat, vt populi fragorem assuesceret contemnere. Ita verum esse docuit, quod a sapiente quodam
dictum est μελετη παντα δυναται.
Huic simillimum est quod indicat Fabius. LEO : Quodnam ? VRSVS : Existimat os puerorum reddi firmius ac sermonem expressiorem
magisque, vt ita loquar, articulatum, si ab his exigatur vt nomina ac versus affectatae difficultatis ex pluribus asperrime
inter se coeuntibus syllabis catenatos ac veluti confragosos quam citatissime voluant. Huiusmodi versus Graeci χαλεπους
dicunt. Difficultas autem syllabarum aut dictionum partim nascitur ex natura litterarum, partim ex connexione, partim ex
turba concurrentium consonantum, partim ex his omnibus. ρ, ξ, ψ et nostrum
f durioris sunt soni, vnde
rerum, rex, ξενος,
psittacus et
effero non admodum facile sonantur, quemadmodum
et μνα, πτυω, βδεω non quod in his postremis difficultas sit in
singulis, sed quod parum sibi congruant. Turba gignit difficultatem, quum dicimus
glans et
mons : nam in his
sunt duae litterae,
l et
n, omnium suauissime sonantes. Ex multis simul nascitur difficultas, quum dicimus
ferrum, feruor, fragor, πνυξ,
trabs, Thrax, Xerxes, Artoxerxes, αισχροκερδης.
Numerus autem litterarum in eadem syllaba non excedit senarium, qui tamen apud Graecos aegre reperitur. Fraus constat quinque
litteris, sed vnam absorbet diphthongus ;
strix habet quinque sine diphthongo. quemadmodum
frons. Scrobs et
stirps apud nos sex litteris constant, soluta duplici ; si Graece scribantur, quinque duntaxat. Si
strirps
sonetur, eadem syllaba septem litteras complectetur. Apud Graecos vna dictio profertur, cuius altera syllaba sex litteras
complectitur, αισχρους sed ita vt diphthongus initialis separetur a consonantibus
sequentibus, et ου diphthongus pro duabus supputetur. Versuum quos a Graecis καλεπους
appellari diximus, hoc exemplum fingi poterit
γραυν χθονιαν αισχρος
φθονος ερραγεν, ου ξιφος
εχθρου.
Item :
Arx stridens rostris, sphinx, prester, torrida seps, strix.
In huiusmodi difficultatibus exercitatio reddet linguam ad caetera tum expeditiorem, tum explanatiorem. At hodie satis
esse credunt, si facillimas quasque syllabas tradant, ba be bi bo bu et harum similes, quum difficiliores magis
sint inculcandae μνα, πτυ, βδε, τλα, αυν,
κνα, χνο, θνα, πνα, γνα, χθω,
φθι, κτη, τμη, δμω, θλα, σμα,
σφρα, velut in μνημοσυνη, πτυω, βδεω,
τλαω, γραυν, κναω, χνους,
θνητος, πνεω, γνωμη, χθες,
φθειρω, κτημα, τμημα, τμωλος,
δμωες, θλαω, σμαραγδος,
σφραγις et huius generis aliis, quibus exprimendis nisi protinus assuescat os tenerum,
vix unquam feliciter sonabit.
LEO : Animaduerti quosdam esse, qui laborent in exprimendo s, maxime si adhaereat illi consonans, vt est.
VRSVS : Hoc est, vt opinor, quod nos blesum vocamus. LEO : Ab hoc vitio tam absunt Hispani quam Eretrienses absunt a Demosthenis
vitio. Galli contra solent vel elidere vel obscurare litteram hanc, lingua vulgari scribentes est et sonantes et,
producta vocali. Graeci ψε&lamba;λισμον appellant, teste etiam prouerbio ψελλη
ου πιττευει. VRSVS : Vitium hoc leuius est, et a nonnullis
affectatur, qui blandiores videri student. Illa deformis linguae haesitantia et oris tremor, spasmi species, easdem syllabas
iterans. Id aliis accidit in principio dictionis, aliis in fine, vitium inemendabile si in aetatem paulo adultiorem durauerit,
praecipuusque labor est in k q c p et t, veluti quum κυκυκυριε
dicunt pro κυριε et pepepepedi pro pepedi, cacacaue pro caue, Tutullius
pro Tullius, rursus Romama pro Roma. LEO : Vtriusque mali possum exempla non illepida narrare. VRSVS
: Libet audire. LEO : Sacrifico cuidam insigniter hoc vitio laboranti, quum adornaret immolare, contigit minister pariter
eidem obnoxius malo. Vbi ventum est ad κυριε ελεησον,
quod apud nos alternis dicitur, multum temporis absumptum est, priusquam ter absoluerent kyrie eleeson. Tandem
sacrificus, vt hoc hominum genus dicitur iracundius esse, «Quid fiet ?» inquit ; «tun' me derides, an
ego te ?» Et exutus amictu sacro reliquit aram, magno risu nostro. VRSVS : Eodem modo laborare videntur ranae, nunquam
absoluentes suum illud κεκεκεκεξ. LEO : Apparet. Alio quodam
die audiui medicum in frequentissima schola disputationi praesidentem, alioqui doctum ac vocalem nec inexplanatae linguae
; tantum geminabat extremam syllabam omnium dictionum, pro Auicenna pronuntians Auicennana, pro scriptor
scriptortor, pro dicitur diciturtur, pro pharmaca pharmacaca. Id Graeci, nisi fallor, appellant τραυλισμον
aut βατταρισμον, fortassis et βαττολογιαν,
nisi quod battologia repetit orationem. Sic enim apud Ouidium Battus
in illis
Montibus, inquit, erant, et erant in montibus illis.
Quem imitatus Mercurius respondet :
Et me mihi, perfide, prodis.
Me mihi prodis.
Nos forte non inepte dixerimus titubantiam oris, cui cognatum est vitium haesitantiae, quam Graeci, ni fallor, vocant
μογιλαλιαν. Haec omnia grauiora facit ira et pudor, aut alius
vehemens affectus ; quumque alioqui, iuxta Fabium, pectus soleat facere disertos, his diuersum quiddam accidit, vt obmutescant.
Noui qui Austro flante sic haesitabat, vt vix duo verba posset eloqui.
LEO : Vnde haec mala ? VRSVS : Partim a natura, sed multo maior pars a consuetudine praua, praesertim primis annis hausta.
LEO : Ecquod habes his vitiis remedium ? VRSVS : Praesentissimum. LEO : Obsecro, quodnam ? VRSVS : Vt taceant. LEO : At
nulli minus id possunt. VRSVS : Ergo mittantur ad exemplum Demosthenicum, ac dictum illud sapientis μελετη
παντα δυναται. LEO : Indica rationem. VRSVS : Accipe. Qui
laborant in k, recitent subinde carmen in laudem calvitii, concinnatum ex dictionibus continenter litteram hanc
primo loco habentibus. Qui in t, tales versus repetant :
O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti
aut tales :
At tuba terribili tonitru taratantara trusit.
Nihil negocii fuerit alios consimiles effingere. Profuerit et singulas dictiones et orationis membra lente distincteque
pronuntiare, per silentia quodammodo redintegratis linguae viribus, voce nonnihil ad cantum deflexa. Noui siquidem viros
adprime doctos, qui priuatis colloquiis deformiter titubabant, e cathedra clarius loquentes nihil eius vitii prae se ferebant.
LEO : Nihil hic valet medicorum ars ? VRSVS : Arbitror posse nonnihil, si nossent omnes musculos, quorum opificio vox
promitur. Qui si fallant, habemus hic diuam opiferam. LEO Quam ais ? VRSVS : Eulaliam. LEO : Ad diuos confugere extrema
quidem est ancora, et fausti ominis nomen est.
VRSVS : Quoniam autem grammatici excipiunt vocabulorum controuersiam, labdacismus fortassis erit, vbi quis litteram l
nimium operose sonat, veluti si quis pro lucet dicat ellucet aut pro salua sallaua. Quod vitium in
magnis aliquot viris deprehendi, sed quod affectationi potuit imputari, non naturae. Dum enim plus iusto studerent articulate
loqui, in hoc malum deflexerunt. Idem faciebant in littera ρ, sonantes seraua pro serua, veraba pro
verba. Cui simillimum videri potest, quod Graeci vocant iotacismum. Id mihi videor in quibusdam genere Graecis
animaduertisse, nominatim in Georgio Hermonymo, qui se Spartanum praedicabat, docebat autem Lutetiae, recenti memoria
plurimis adhuc notissimus. Et apud Latinos sentias quosdam intorquere os, quoties hanc student nimium exprimere. Alii,
quoties sequitur vocalis in eadem syllaba, pro i propemodum sonant g, vt gecit pro iecit, egicio
pro eiicio. Quanquam enim iota transit apud Latinos in consonantem, si praecedat in eadem syllaba vocalem tamen
sonus debet esse medius inter vocalem et consonantem. Sunt qui simili loco pro i sonant fere z, vt pro ianua
zanua, pro Iesus Zesus, pro iecur zecur. Rursus alii sic sonant tibiis, Virgilii, vt ante secundum
i videaris audire i consonantem, et pro duabus efferunt treis. Sunt rursus qui pro e sonant i,
quemadmodum pro a o, de quibus suo loco dicetur conuenientius. Addunt et metacismum, dum plus aequo exprimitur
m, incidens in finem dictionis sequente verbo, cuius prima sit vocalis, vt plurimum audet. Hic volunt m
euanescere, vt sones plurimaudet, sicut in illo Ciceronis Quousque tandem abutere, tandabutere dici volunt.
Quod vt nolim refellere, ita credo nonnihil interesse inter sonos, quum dicimus animam agit et quum animant
agit ; nam in priore nisus sentitur volentis exprimere m. Vnde Fabius admonet m in talibus syllabis
neque prorsus audiri neque tamen non audiri. Idem inter oris vitia commemorat ι<σ>χνοτητα
quam exilitatem siue angustiam possis dicere, quae quibusdam adest natura, aliis morbo senioue, nonnullis accersita, dum
arctatis arteriae circa imas fauces musculis vox semiclusis labiis promitur. Cui contrarium est πλατυασμος,
quum nimium diductis faucibus et ore plus satis patulo sermo promitur. Quorum illud si natura contingat, Aristoteles timidae
mentis argumentum interpretatur, hoc stolidae. Hollandiae vulgus fere summis labiis loquitur, Germani superiores contra
pene ab vmbilico voces ducunt. Vnde mihi videntur haec duo non solum ad vocis exilitatem verum etiam ad oris indecoram
vel contractionem vel diductionem pertinere. Nam in multis vtrumque vitium deprehenditur, in quibusdam etiam nationibus
vt peculiare ridetur.
In non paucis autem deprehendas κοιλοστομιαν , quum
vox velut e cauo specu eque recessu oris resonat, et hoc vitium quibusdam addidit natura, quae linguam dedit prima sui
parte nimis astrictam, alioqui latiorem ; vnde fit vt vox fundatur in latera faucium atque hinc repercussa resonet, qualis
vmbrarum vox esse fertur, eoque qui simulant huiusmodi spectra ex olla fictili verba promunt. Quidam habent coruinum quiddam,
quidam stridulum, quidam balbum ac senile, qualis est edentulorum oratio. Nonnullis totus sermo crassior est. Sunt qui
voluta intus lingua nescio quid Hebraeum resonant. Sunt qui syllabas extremas audiri non sinunt, verum eas quodammodo
deuorant deglutiuntque. Quod vt pueri metu faciunt, ne deprehendantur inemendate loqui indicio postremae syllabae, ita
quibusdam populare est. Hos Graeci peculiari vocabulo dicunt κολοβωτας
, id est, decurtatores. Rursum sunt qui postremas omnes acuant Hebraeorum ritu. Sunt cornicines, quibus sonus per nasum
erumpit potius quam per os, vt omittam quorundam gargalismum, ructum, singultum, crepitum inter loquendum, stridores,
sibilos, gemitus, screatus, tusses, risus, quibus sermonis tenor interciditur. Denique innumera sunt vitia, quibus a recta
pronuntiatione disceditur, quam Graeci ορθοεπειαν appellant
; de quibus incidet postea locus vt aliquid dicamus. Haec in hoc tantum admonui, vt infantem ab eorum conuictu submoueamus,
qui vitiis huiusmodi sunt obnoxii, et si quid vel natura traxit vel consuetudine contraxit huiusmodi vitiorum, id mature
corrigatur.
Iam est peculiaris quidam cuique genti oris sonus, quem propriis vocabulis notare difficile sit. Quanquam enim Latini
et Graeci iisdem pene litteris vtuntur, tamen agnoscas Graecum etiam Latina sonantem, et contra Graecus agnoscit Latinum
Graeca sonantem. Hanc ob causam Fabius suadet quidem, vt puer prius Graecis imbuatur ; non vult tamen diutius in his haerere,
ne peregrinus oris sonus prosequatur etiam Latine loquentem. Foedum est enim hominem in ea lingua videri hospitem, in
qua natus est. Quod si negligentia acciderit, desidiae crimen est ; si affectatione, stultitiae tribuitur. Nec desunt
tamen qui hoc ceu bellum et elegans affectent, sic redeuntes nobis ex Galliis vt Latine sonantes vix intelligantur, et
si quid habeat ea gens in dicendo vitii, puta volubilitatem linguae, confusos accentus, aut voces nihil significantes
interiectionum vice subinde mixtas Latinis, id studiose repraesentent, quo valde Galli videantur. Nos quoniam Graeca fere
discimus in hoc vt veterum libros euoluamus, potiusquam vt cum vulgo Graecorum fabulemur, praestiterit vtriusque linguae
rudimentis semel traditis in Latinis potissimum exerceri, donec confirmatus adolescens iunctis vtriusque litteraturae
studiis tuto progredi possit. LEO : Et istam fabulam, Vrse, haudquaquam surdo canis.
VRSVS : Nunc, si non est molestum audire, restat commemorare quid illi de sonandis singulis elementis tradiderint. LEO
: Audiam perquam lubens. VRSVS : Atque operae precium est ; nunc enim tota fere pronuntiatio deprauata est, tum apud Graecos
tum apud Latinos. LEO : Quid audio ? VRSVS : Sic est. LEO : Vndenam id accidit ? VRSVS : Partim ex corruptela vulgati
sermonis, partim hinc, quod soni vocum scribi non queunt. Et scis quam nihil apud populum stabile, nihil diuturnum. Verum
hoc interim mihi credas velim, mox demonstraturo, si pauca de sonis elementorum perstrinxero. Ordiar autem a vocalibus,
quas Latinis esse quinque notissimum est a e i o u, Graecis septem α ε η ι ο υ
ω ; et apud Latinos omnes ancipites esse, apud Graecos duas natura breues ε ο totidem longas
η ω, tres ancipites α ι υ. Ex his A diducto largiter ore profertur, lingua recta suspensa,
hoc est, nec ad palatum superius afflexa nec in anterius dentium vallum impacta nec in latus dentium illilsa nec inter
dentium hiatum inserta, voxque prodit ex arteria profundiore, feriens superius palatum. Quur autem vocales dicantur, a
grammaticis iam olim reddita est ratio, vel quod elegantius sonent, vel quod per se sonent, vel quod aliis, quae consonantes
vocantur, vocem tribuant alioqui mutis, nisi si quid aedant stridoris aut strepitus, vnde et semiuocalibus nomen. Sed
quur Alpha inter vocales primas teneat, difficilior est quaestio. Quidam aiunt Cadmum ob hoc primum locum tribuisse alpha,
quod Phoenicum lingua bos appelletur alpha. At Hesiodus in paranda re familiari primo loco secundum domum et vxorem
ponit βουν αροτηρα. Haec ratio per me casca cascis arrideat
licebit ; mihi probabilius videtur ideo praelatam apud Graecos inter ancipites, quod haec in compositione syllabarum praecedit
i et y, quum ipsa nullam sequatur vocalem in eadem syllaba. Nam in vaco et iaceo prima migrauit
in vim consonantis. Nec aduersatur huic rationi, quod adfertur ab aliis, hoc esse naturale minimeque operosum loquendi
exordium. In loquendo siquidem nihil est prius quam diducere labia, mox nullo alio vel dentium vel linguae vel labiorum
adminiculo vocem aedere, quam primam audimus in pueris nascentibus. LEO : Nec dissimilem in ouibus balantibus.
VRSVS : E simili modo profertur, nisi quod ore parcius diducto vox non erumpit sursum in coelum oris, sed in linguam
infimam, quae leuiter ferit vtrinque dentes molares, reductis introrsum labiis. Inter haec duo elementa medium est η
Graecorum, quod effertur rictu minus diducto quam in α, hiantiore tamen ac minus in ima depresso sono quam in e.
Cognationem arguit primum, quod apud Graecos α frequenter vertitur in η et contra, vt Πριηπος
pro Πριαπος et ιητρος pro ιατρος
; contra ταν pro την. Apud Latinos fere vertitur in e longum, vt Κρητες
Cretes et σπλην splen. Id si crassiore Minerua tibi demonstrari cupis, LEO
: Crassissima, si potes, atque adeo, si libet, adipali. VRSVS : Iustum est a, quod sonant Itali. Immodice diducto
vel rotundato magis ore sonant Vuesphali, referentes Ionicum quiddam, qui pro alpha sonabant ω mega, dicentes θωυμα
pro θαυμα et ωυτος pro αυτος
; vt alii contra ω vertunt in alpha, pro των νυμφων dicentes ταν
νυμφαν, Μουσαν pro Μουσων,
πρατος pro πρωτος. Item ε vertitur in η vt
ηυς τυ μεγας τε et pro εβουλομην
ηβουλομην Haec nimirum arguunt his litteris vicinitatem quandam in sono
fuisse. η vero sonuisse videtur apud Graecos, quod nunc sonat a Scotorum aut Hollandorum quorundam ; neque
enim omnes eodem modo promunt, ac de vulgo nunc loquimur, ne quis eruditus existimet haec ad se pertinere. Quum enim hi
dicunt ama, mediam vocem audis inter ama et eme Italorum more pronuntiata, quemadmodum alii, quos
diximus Ionicum quiddam referre, pene sonant omo. Nunc fac vt oculis os, auribus sonum obserues ; dicam primum
Italice, mox Scotice, postremo Vuesphalice. LEO : Isthic sum. VRSVS : Ama, ama, ama. Fama, fama, fama. Ianua, ianua,
ianua. LEO : Crassissime profecto dicis, sed tamen ad docendum apposite. Verum age dic, discernunturne haec apud Graecos
? VRSVS : Vix sentias, sed iam admonui pronuntiationem esse corruptam. Siquidem quam nunc habent eruditi, non aliunde
petunt quam a vulgo, scis quali magistro. Verum de his mox. Iam in e pronuntiando non leuiter peccat vulgus. LEO
: Quid ita ? VRSVS : Quia litteram eandem aliter atque aliter sonant, nunc ore contractiore, nunc diductiore. De nostratibus
loquor ; nam Italorum hic, vt in aliis plerisque, correctior est enuntiatio. LEO : Expecto exemplum. VRSVS : Dicam in
genere. Quum e finit syllabam, sat recte sonant ; quum adhaeret illi consonans, vel a sonant pro e vel η,
hoc est, a Scoticum. Demo probe sonant, et peto ; at perago, peruia, sperma diductius resonant
quam par est, et in lego contractius efferunt quam in lex, in rego quam in rex, in rebus
quam in res. Verum id potissimum accidit, quum e excipitur a consonante r : quum enim dicunt aspergo,
secunda syllaba nihil aliud sonare videtur quam in sparta prior, et in peruius prima minimum aut nihil discernitur
ab ea quae praecedit in paruo. Item in pertundo et partu, erro et arra, verro et Varro.
Idem vitium sequi solet etiam Graeca sonantes, ni fuerint diligenter admoniti. Vix enim in περθω
et παρθενος discernunt primas syllabas. Quanquam haec felicissime discernunt
Itali. Vix in alia littera magis errat Gallorum vulgus, a pro e sonantium, si quando vocalem excipiat n
aut m. Nam pro quendam sonant quandam, pro valens valans, pro redemptus redamptus,
pro emblemata amblemata, pro vendo vando, pro ventosus vantosus, pro tempus tampus. Hunc errorem
subinde deprehendimus etiam in codicibus Gallorum manu descriptis aut excusis. Hic tamen emendatior est Picardorum enuntiatio,
nec vlli magis peccant, quam qui sibi mire Gallice videntur loqui. Quod non in aliud monemus, nisi vt haec protinus dediscant
pueri, ne prauus vsus haereat Latina Graecaue sonantibus, neue pro εμπορος enuntient
αμπορος, pro εντερα αντερα.
LEO : Prorsus ita res habet.
VRSVS : Iam i minus etiam diducto rictu sonatur ac pene coeuntibus dentibus, quibus sensim lingua illiditur, qua
parte sunt genuini, sic vt labia nihil adiuuent sonitum, sed reducantur potius aliquantulum, vt in e. LEO : Teneo.
VRSVS : Et hic bifariam peccatur a multis. Siquidem apud Brabantos campestres quidam pro i sonant diphthongum Graecam
ει, quam euidenter audis quum nostrate lingua dicis ouum, et quum Latine dicis hei mihi, veluti
quum pro via dicunt veia, pro pia peia. Rursus Scoti quidam pro e sonant propemodum i,
dicentes pro faciebat faciibat. Ea consuetudo sic a puero inhaeserat Ioanni Coleto, viro alioqui facundo et erudito,
vt nec in pronuntiando nec in scripto vitaret, quamlibet admonitus ab amicis. Ne is quidem nouus est error. Siquidem Victorinus
Afer obiurgat discipulos suos, quod e verterent in i, et rursus i scriberent pro e. Ac prisci
grammatici, cumque his Fabius, ostendunt esse quendam sonum medium inter e et i, vnde factum est vt alii
hanc, alii illam vsurparent in eisdem dictionibus, velut heri et here aduerbium sono vocalis discernebatur
ab heri et here nomine. Eiusdem arbitror esse generis tempori et tempore, luci et luce,
vesperi et vespere aduerbia. Haec interdum transit in consonantem, quam nonnulli, sicut ante monuimus, plus
satis sonant, sic dicentes iecit quasi dicant gecit, et maiestas quasi sit magestas. Idem
vsurpant in Graecis dictionibus, quum i apud Graecos semper sit vocalis, nec vnquam praecedat alteram vocalem in
eadem syllaba, vt ιατρος, ιαμβος vnde perperam quidam
iambus sonant dissyllabum, quum vox αμφιβραχον reddat.
Sequitur o, similiter ex arteria prodiens quemadmodum a, lingua recta quidem sed introrsum modice reducta,
nisi quod ore non solum diducto verumetiam rotundato, quod ipsa elementi figura videtur admonere : quemadmodum i
sua forma monstrat vocis exilitatem, et e labiorum reductionem nobis veluti pingit. Item A patens inferne rictus
diductionem pingit. Peccatur et hic a vulgo, nostrate duntaxat. Nam Graeci Italique recte sonant. LEO : Quo pacto ? VRSVS
: Primum Bataui litteram hanc promunt ore contractiore quam opus est. Deinde eandem non eodem modo promunt. Rotundius
enim sonat in nos quam in non, in nono quam in nonne, in omen quam in omne.
In posterioribus enim nostri pene sonant pro o u Vuesphalicum. LEO : Plane sic habet. VRSVS : At faciam vt clarius
etiam rem perspicias. Quod discrimen vulgo facimus inter on, quod est in tondere, et inter un, quod
est tondere ? Nec aliud sonat o in rhombus quam u in tumbo, item in sunto et
sontes. Atqui o diductiore rictu pronuntiandum erat. LEO Quam multa peccamus imprudentes ! Vel ab asinis
discere poteramus huius litterae pronuntiationem, vnde illi apud Graecos nominis initium ονος
et ipsi sono ογκηθμος.
VRSVS : Item ω mega nihil differt ab ο nisi quod a longum differt ab α breui. Nam pleniore sono profertur,
de quo suo dicetur loco. Pro v vero formabis v Gallicum, si labia paululum exporrecta iunxeris. Eandem litteram
rotundiore mugitu sonant Germani, immodico Vuesphali. Nec desunt tamen apud Italos, qui Gallorum more sonent, veluti Bergomates.
Nonnulli contra labiis ad trium digitorum spatium indecore porrectis, nimirum Batauis contrarii ; Romani modice. Nec omnibus
feliciter cedit huius vocis affectatio. Nostrates enim quum affectant Vuesphalorum imitari mugitum, non possunt id perpetuo
facere, subinde lingua relabente ad inolitam velutique natiuam consuetudinem. Hanc inaequalitatem frequenter animaduerti
in sacrificis Britannis. Nos in hac pronuntianda parum etiam nobis ipsis constamus, nonnunquam in eadem dictione, velut
in nullum, mullum, et Tullium. In prima siquidem audis v Gallicum, in postrema v Vuesphalum.
Idem sentire licet in huc et hunc, in illud et illum. Sona Batauice fontes. LEO : Fontes.
VRSVS : Sona fundere. LEO : Fundere. VRSVS : Quod discrimen audis inter vtriusque dictionis primam syllabam
? LEO : Nullum. VRSVS : In rhombo et plumbo quid interest inter v et o ? LEO : Profecto nihil.
VRSVS : Nunc mihi considera eiusdem litterae sonum, non eundem. Sona sunt. LEO : Sunt. VRSVS : Tolle n,
et dic sutor. LEO : Sutor. VRSVS : An non sentis longe diuersum sonum ? LEO : Quidni ? VRSVS : Rursus sona
plumbum Batauice. LEO : Plumbum. VRSVS : Abiice liquidam et dic pluma. LEO : Pluma. VRSVS
: Quid simile huic v cum illo ? LEO : Nihil. VRSVS : Idem senties, si ex tundere facias tutudi, ex
fundere fudi. Verum in his fortassis aliquantulum patrocinabitur antiquitas, quae sont et dicont
quam sunt et dicunt scribere maluit. Apparet enim et apud illos paulo sonantius fuisse v sequente
liquida n aut m quam in aliis dictionibus, quemadmodum contra in nonnullis medium sonum obtinebat inter
v et i, vt in optimus pessimus, vnde veteres has voces per v scribendas putabant, optumus
pessumus, quod in his aliud quiddam sonaret i quam quod in opimus et fimus. LEO : Probabile est
quod narras.
VRSVS : Tantum de inconstantia ; nunc ad caetera propero. v Gallico respondet υ Graecorum, vel ipsa teste
figura, quae nobis cum illis communis est, nisi quod nos sinistram lineam inferne protraximus υ γ ; v
Vuesphalico respondet Graeca diphthongus ου. Argumentum est, quod in vsurpandis Graecorum vocibus veteres
frequenter υ Graecum verterunt in v nostrum, velut in υς et sus, in μυς
et mus, in υπερ et super, υπερβιος
et superbus. Quin et Latini ex Sylla Sullam faciunt, ex αφυα apua. Idem arguit
quod Galli vulgo pro θυειν dicunt tuer, id est, mactare, vsurpata voce Graeca, nisi
quod abiiciunt aspirationem. LEO : Poteramu istud vel ab aui ridicula discere, cui Graecis a cantu natiuo vocabulum κοκκυξ,
quae in θεσει cantus non i sonat sed v Gallicum, et hanc Latini cucûlum,
ni fallor, vocant. VRSVS : Qui scis an auis haec non eodem modo canat apud Graecos, quo apud nos ? Sed ad rem. Rursus
ou vertunt in v productum, vt μουσα musa. Hoc adeo verum est, vt prisci Latini,
si quando volebant syllabam haberi longam, addere soleant o, loumen scribentes pro lumen, noumen et floumen
pro numen et flumen. Habet autem omnis syllaba longa sonum vegetiorem breui. Nam producta vocalis, quemadmodum
et diphthongus, gemina quodammodo vocalis est. Atque ex huius rei neglecta distinctione grauissimus error quum apud Graecos
tum vero apud Latinos extitit. Apud Graecos enim, vt dixi, sunt natura longae η et ω cumque his omnes diphthongi,
breues ε, ο ; apud Latinos vocales omnes sunt ancipites, licet non in iisdem syllabis. Quanquam autem
Graecus pronuntiando confundit longarum ac breuium discrimen, tamen scriptura distinguit. Apud Latinos non idem fit. Qua
de re post referam quod accepi. Illud notissimum est, v litteram apud Latinos frequenter transire in naturam consonantis,
interdum elidi, nonnunquam sic admisceri consonantibus, vt propemodum euanescat, at non quibuslibet. Consonans fit, quoties
praeponitur vocali, vel sibi vel alteri, in eadem syllaba, vt vanus, venor, vinum, voueo, vulnus, seruus. Eliditur
sequens m vel n, vt in enimuero et inuidia. Docent hoc versus Terentiani
Sine inuidia laudem inuenias et amicos pares
et
Enimuero, Daue, nil loci est segniciae neque socordiae.
In quorum priore nisi primo loco sit tribrachus sininui, non constat senarius trimeter, sic vt secundo sit spondeus
dialau, d i a contractis in vnam syllabam. Quanquam potest et proceleumaticus accipi. In posteriore nisi
primus locus habeat anapaestum, non constat versus tetrameter. Neutrum autem fieri potest, nisi illic elidas v,
hic v cum m, quae inter consonantes ferme solet elidi praecedens vocalem. Admiscetur autem his consonantibus
q c g et s, vt qui cui aequor sanguis anguis lingua consuesco et suauis, si adsit synaeresis,
et faciat dissyllabum ; nec tamen hic prorsus euanescit. Vulgaris lingua idem facit in pluribus, velut quum dicit fatuum,
v admiscetur d. Item quum sonant duo, coniungunt t. Graeci vero quemadmodum pro nostro f
vt cunquesonant φ, ita v nostrum consonans quo reddant non habent, nisi quod recentiores in hoc abutuntur β,
de quo paulo post dicetur. Si quando coguntur nostra suis litteris scribere, pro Valentinus faciunt Ουαλεντινος
pentasyllabum. In hunc opinor vsum Aeoles repererant digamma, quod medium esset inter v consonans nostrum et φ.
Item quoties exprimunt Quintus, non aliter possunt quam κοιντος, quod
eam litteram velut euanescentem nesciant. Apud illos enim υ nullam praecedit vocalem in eadem syllaba, praeterquam
in diphthongo abusiua υι. Indicauit hoc Quintilianus, in aequor et aequum reddi sonum quem
Graeci nullo modo possint exprimere.
Hactenus de vocalibus aliquot. Nunc ad diphthongos accingor. LEO : Vt lubet. VRSVS : Primum illud manifestius est, quam
vt vel ab eruditis Graecis negari possit, pronuntiationem, quae nunc vulgo Graecorum cum doctis est communis, perperam
sonare diphthongos aliquot, et simplices item aliquot vocales. LEO : Quas ? VRSVS : Nonne η, ι, υ, υι,
ει, οι, indiscreto sono pronuntiant ? LEO : Ita mihi videtur, aut si quid est discriminis, vix
aures percipiunt. VRSVS : Frustra igitur sunt distinctae litterae, si sono nihil differunt. LEO : Apparet veteres aliter
pronuntiasse. VRSVS : Rursus aliquot ideo dicuntur propriae diphthongi, quod duae vocales vt scribuntur, ita sonantur,
quod idem in his non fit quae dicuntur abusiuae diphthongi. LEO : Sic est. VRSVS : Atqui in αι, οι,
ει quid audis nisi simplicem vocalem, in prima e, in caeteris i ? LEO : Nihil prorsus. VRSVS
: Ne quid iam disceptem de αυ et ευ, in ου quid audis nisi v Vuesphalicum
? Non enim aliud sonat prima huius vocis αιρω quam prima huius ερω, nec aliud sonat
vltima in θαυμαστοι quam vltima in Ελληνιστι
aut ακονιτι, nec aliud penultima in αληθεια
quam in σοφια. Proinde aut frustra discernuntur a diphthongis improprie dictis, aut alio
sono proferebantur quam hodie proferuntur. LEO : Non habeo quod refellam. VRSVS : Rursus, quid aliud audis in vltima γρμματικης
quam in vltima κλιμακις ? Quid aliud sonat penultima in μια
pro vna quam in μυια pro musca et pro pisce ? LEO : Aut omnino nullum, aut
perquam tenue discrimen est. VRSVS : Et tamen extra controuersiam est, litteras tota natura diuersas esse. LEO : Demiror.
VRSVS : Et quid mouit Latinos, vt tanto aliter sonarent au et eu quam Graeci ? Quid enim simile παυλος
et Paulus, ευιος, et Euius ? Et tamen opinor hic Latinorum pronuntiationem
emendatiorem esse quam Graecorum. Apud nos enim vtraque vocalis auditur in audio et euge ; a quo sono Graecorum
aures in tantum abhorrent, vt quum nostra sonare conantur, audio dicant tetrasyllabum pro trisyllabo audio, et
claüdus trisyllabum pro claudus dissyllabo ; pro heu monosyllabo heü dissyllabum.
Atqui si Graeci recte sonant αυ et ευ, seruandus erat idem sonus υ in ουτος
et λογου. At in his nihil auditur quod vllo modo vergat ad sonum f aut v
consonantis. Porro quum sua efferunt, in diphthongo propemodum sonant f aut v consonans, veluti meditans
adhaerere sequenti vocali, vt Ορφευς, βασιλευς,
βασιλευω, ευαγγελιον.
Atqui diphthongus non conflatur ex vocali et consonante. LEO : Quo sono credis haec veteres extulisse ? VRSVS : Referam
quod in senatu Grammaticorum audiui. LEO : Sat erit. VRSVS : Coniecturam faciebant ex linguis popularibus, in quibus vtcunque
corruptis resident antiquae pronuntiationis vestigia. οι diphthongus Gallis quibusdam est familiarissima,
quum vulgari more dicunt mihi, tibi, sibi, aut quum pronuntiant fidem, legem ac regem. Hic enim audis
euidenter vtramque vocalem o et i. LEO : Sic est profecto. VRSVS : Ad eum prope modum sonuisse veteres arbitror
μοι, σοι, οι, τοιος et κυριοι.
Alioqui quorsum appellantur diphthongi propriae, nisi eadem syllaba geminae vocalis sonum aedat ? Atque ob id producitur
et diphthongus omnis, vt vtraque possit audiri. LEO : Probabile narras. VRSVS : Iam αι diphthongum euidenter
audire licet in lingua Germanorum, quum nominant Caesarem, quanquam hic Bataui propius accedunt ad sonum e vel
η, quod pene faciunt, vt dictum est, perpetuo in a vocali. Neque non sentitur apud nos diphthongus et, si Hollandice
dicas ouum, paratus, versutiae, Maius, facinus, seductus, caro. Apud Gallos haec rarius auditur. ου
vero arbitror priscis fere sonuisse, quod Batauus sonat senex, frigidus et aurum, aut eam tunicae partem
quae tegit brachium. Rursum Latinam diphthongum ae audis, quum sonat malus, vadit, consilium, sapor ; oe
vero quum sonat panem, nudum et rubrum, callidum et fragile aut necessitatem ; aut si dicas
Gallice tribus vicibus, Britannice nix. Quanquam in his linguis deprehendas et alias diphthongos a Graecis
pariter ac Latinis dissonantes, veluti quum Gallus dicit melius, parum aut fastidiosum aut periculosum.
Item quum Batauus dicit mendacium, ceruical aut ianuam aut Iudaeum ; quum Galli florem aut
honorem. Cui non dissimilem habent Hebraei. In nonnullis audias tres vocales, vt quum Galli dicunt formosum
patrem, in formoso audis e, a et v, quum dictio sit monosyllaba. In aliis diphthongum inuersam,
vt quum Batauus sonat arundinem, aut Margaritam pro foemina ; audis enim i ante e.
Item quum Coloniensis dicit salutem, audis v ante e. Rursus quum Hollandice dicis dulce aut bonum,
audis diphthongum nouam, nullis litteris exprimendam, sed sonum quendam medium inter o et v. Quum dicis
domum aut murem, audis i post v in eadem syllaba ; aut quum Gallus sonat famam aut
fructum. Verum haec persequi non est huius instituti, praesertim quum nationes quaedam nihil omnino sonent absque
diphthongo. Ex his autem quae retulimus satis est intelligi, et diphthongos posse sonari et olim sonari solitas. LEO :
Quae res abiecit eas ? VRSVS : Nihil aliud opinor quam loquendi deliciae. Nam mulierculae quondam elegans habebant, semicluso
ore vixque motis labiis sonare verba, sic vt vix audiretur exitus. Diphthongi vero fere torquent os multumque resonant,
quod nunc habetur indecorum, et vt rusticanum ridetur. Inde primum apparet exortas diphthongos improprie dictas, deinde
paulatim idem in aliis nonnullis ausae sunt illitteratorum deliciae. LEO : Non leuis incommoditas, si quid cui dictes
scribendum, aut si quis ex alterius recitatione suum emendet codicem. VRSVS : Maxima. Quinam sciet is qui excipit, quum
audit vulgato more sonari οινος, an scribere debeat ινος, υνος,
υινος, ηνος aut εινος ? LEO : Nequaquam,
nisi sit eruditus. VRSVS : At non semper nobis cum eruditis res est, et quaedam voces huiusmodi sunt, vt doctus etiam
possit haesitare, velut in υμων et ημων ; quod si υμων sones per
v Gallicum aut propemodum et ημων per a Scoticum, hoc est, per e diductius, sublatus
est error.
Habes de diphthongis. Iam longarum breuiumque syllabarum discrimen magna ex parte sublatum est et in Graecorum et in Latinorum
pronuntiatione, quum olim plebes imperita exploserit atque exsibilarit histrionem, qui paululum se mouisset extra numerum,
aut si versus pronuntiatus esset vna syllaba breuiore aut longiore, quod a Cicerone litteris proditum sciunt omnes qui
litteras sciunt. Ex quo colligitur et recitatorem seruasse spatia syllabarum, et illiteratam multitudinem, praesertim
vrbanam, aurium sensu diiudicasse. Nunc quis offenditur vel apud Graecos vel apud Latinos nisi si quid arguat accentus,
quod in multis non potest ; imo frequenter accentus ducit in errorem, dum facit videri longam quae breuis est, et contra.
Qui vero docti nunc discernunt an dicas pláne impostori, an plâne aperte, an planè
affirmans, quum in prima dictione sit pyrrhichius, in